See video Avitus in colloquio de vivá linguá Latiná per rete docendá

A. Gratius Avitus loquitur de institutione suá per Internet in Scholá Latiná Universali necnon de futuro ejusdem postquam domus editoria Assimil methodum a Clément Desessard compositam "Lingua Latina sine molestiá" removit. Loquitur etiam de Circulo Latino Londiniensi.

See video Totius Orbis Laboratorum Hymnus.

Surgite, orbis terrarum servi,
surgite, esurientes nunc!
Excutitur tonitru crater
eruptabitque demum.
Tempus actum abiit non redibit
et surgunt turbae servorum nunc!
Terrarum revolvitur orbis,
e nihilo totum erimus!

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

Non exstat excelsus redemptor,
nec Deus nec Caesar nec tribunus,
servet se ipsum laborator,
et omnium salus servabitur.
Ut fur reddat id, quod abripuit
et in custodiam captivus eat,

See video Terentius et Milena colloquuntur
See video CONVERSATIONAL LATIN | Matthew Keil
See video Novae Romae Déclárátió

Nós, Senátus Populusque Novus Rómánus, ut fundámenta Occidentális cívílizátiónis restitúta sint, dénúntiámus Novam Rómam conditam esse tamquam suí iúris gentem. Déclárámus Novam Rómam orbis gentem líberam Remque Públicam esse, cuí propria cónstitútió et légitimum imperium et tótum omnium gentium iús et auctóritátés sint, quás tális status conferat.

Sibí, ut suí iúris géns Nova Róma est, poscit variás terrás et omnium gentium iús:

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org