Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Translationes (Модераторы: Zombye, Scaevola)
| | |-+  Experimentum translationis fabulae modernae in Latinum
Страниц: [1] Вниз
Тема: Experimentum translationis fabulae modernae in Latinum  (Прочитано 399 раз) Печать
Jeorhij
Position: adventor
***

Offline Offline

Сообщений: 24

« : 28 Сентябрь 2020, 09:28:09 »
Experimentum translationis fabulae modernae in Latinum

Hieronymus David Salinger

Captor inter secāle

Meae matri

I

Sī vōbis profectō placet dē eā rē audīre, prīmō vultis fortāsse scīre, ubi nātus sim, quōmodo īnfantiam meam foedam dēgerim, et quid parentēs meī fēcerint et cetera, priusquam mē habuerint et omnem tālem merdam modō David Copperfield, sed nōlō in eō volutārī, sī vēritātem scīre vultis. Prīmō, ea māteria mihi molesta est, et secundō, meī parentēs bīnās haemorrhagiās habeant, sī aliquid bene persōnāle dē iis narrem. Vulnerābilēs sunt hōc locō, pecūliāriter pater meus. Illi sunt jūcundī etc. – nil loquī – sed sunt etiam vulnerābilēs horrendē. Praeterea, nōn habeō in animō narrāre vōbis tōtam meam autobiographiam aut aliquid hujusmodī. Narrabō vōbis simpliciter dē eā īnsānā rē, quae mihi hāc Nātīvitāte evēnit, jam antequam exhaustus sum et coactus sum hūc advenīre et quiēscere. Id est, dē tōtā rē, dē quā D.B. narrāvī, et ille frāter meus est et cetera. In Ruscisilvā est. Ea nōn perlongē ab eō locō miserō est, et ille hūc venit et mē prīvo ferē diē fēriātō visit. Vult mihi domum vectāre quandō domum pergam proximō mēnse fortāsse. Emeruit recēns “Jaguar”. Ūnum dē carrīs anglicīs parvīs, quae circā ducenta mīllia passuum per hōram agere possunt. Stetit illī paene quattuor mīlia nummōrum. Pecūniōsus est nunc. Anteā tālī nōn semper erat. Scrīptor ōrdinātus esse solēbat cum domī erat. Illum librum ēgregium fabulārum brevium scrīpsit, “Pisciculus aurātus arcānus”, sī nunquam dē illō excēpistis. Optima fabula in eō itidem “Pisciculus aurātus arcānus” nōminātur. Agitur dē ūnō puerō, quī nullī suum pisciculum aurātum exhibēre voluit, quia eum suō sumptū ēmeruit. Illa mē occidit! Nunc in Ruscisilvā est, D.B., prōstituit sē. Sī quid ōdī, cinema est. Nōlīte etiam mihi dē eō monēre.
Ōrdīrī volō ab illō diē, quō Pencey Prep līquī. Pencey Prep est schola praeparātōria in Agerstown, Pennsilvania. Fortāsse dē eā audīvistis. Praecōnia mercātōria saltem vīdistis. Dīvulgant paene in mīllibus diāriōrum, semper dēpingēns fōrmōsulum aliquem sublīmem in equō per saepīmentum salientem. Velut sī omnia quae faciēbās lūdere polo tōtīs hōrīs esset. Nunquam equum etiam loca haec circiter vīdī. Et sub pictūrā fōrmōsulī in equō semper est subscrīptio dīcēns: “Ab MDCCCLXXXVIII fōrmāmus puerōs in splendidōs clārē cōgitantēs juvenēs”. Fabulae nutriculārum. In Pencey illī formant nihil amplius quam in aliquā aliā scholā. Et nēminem ibi scīvī, quī splendidus et clārē cōgitāns fuerit et cetera. Forsan duo. Eique multum. Et illī fortāsse vēnērunt in Pencey ējusmodī.
Prōrsum, erat Saturnī diēs lūdī pedifolliī cum Saxon Hall. Lūdus cum Saxon Hall valdē magnō ēventō prō Pencey aestimābātur. Is erat lūdus ultimus hōc annō, et sponte mortem sūmere dēbuerimus, sī nostra schola nōn victūra esset. Meminī mē circā horā tertiā eō diēī deus scit ubi in summitāte collī Thompsenī stāre prope eum cerrītum cannonem, quī in Bellō Rērum Novārum fuit. Inde tōtus campus vidēbātur, et aliquis poterat vidēre duās catervās invicem alia aliam battuere omnī locō. Gradūs vidēbantur nōn magnopere, sed aliquis poterat audīre omnēs illōs ululāre, profundē et terribiliter ex parte Pencey, quia paene tota schola praeter mē affuit, et petilē sive cinaedī ex parte Saxon Hall, quia caterva visitāns nunquam frequentēs suffrāgātōrēs afferēbat.
Nunquam omnīnō frequentēs puellae lūdīs pedifoliīs aderant. Sōlum „seniōrēs“ sinēbantur puellīs addūcere. Schola foeda erat, quoquo modo eam spectēs. Amō adesse ubi saltem paucī puellae circum interdum videre possum, etiam sī sōlummodo manūs suās scabunt vel nasum exprimunt et cetera. Selma Thurmer, gymnasiarchī fīlia, ludōs frequentābat, sed nōn exāctē ille typus erat, quī aliquem cum libīdine dēmentāret. Puella tamen satis grāta erat. Assīdēbam propter illam semel in laophoriō ab Agerstown et quasi sermōnem cōnseruīmus. Illa mihi placēbat. Nāsus magnus habēbat et omnēs illīus unguēs morsū cruentātī erant et refertī falsae mamillāria undiqueversum ēminēbant, sed illīus mē quasi miserēbat. Quid mihi in illā placēbat, illa nōn ēmentiēbātur, qualis clārus vir pater ejus esset. Fortāsse sciēbat, qualis mentiēns rūsticus ille esset.
Causa, cūr in summitāte collis Thompsenī stābam et nōn ludō aderam, erat quia nunciam Novō Eboracō cum catervā gladiātōriā revertī. Fuī moderātor ejus foedae catervae gladiātōriae. Rēs grandissima! Vēnīmus Novum Eboracum eō māne ad certāmen cum scholā McBurney. Sed certāmen nōn habuīmus. Cūra clāvārum et supellectilīs et omnium mercium ferriviā subterraneā exsecrātā mē effugit. Nōn omnīnō mea culpa fuit. Dēbēbam assiduē dēsurgere et tabulam aspicere, ut scīremus ubi dēscenderēmus. Itaque rediīmus in Pencey circa hōram secundam et sēmisse prō ad cēnam. Tōta caterva dīgnāvit mē nūllō verbō omnem viam in tramine. Quod rīdiculē erat quōdammodo.
Alia causa, cūr nōn ludō aderam, erat quia in animō habuī senī Spencerō, meō magistrō historiae, valedīcere. Influentiam habuit, dēlīberāvī itaque, quod eum fortāsse ad feriās ineuntēs nōn visūrus essem. Epistolium mihi scrīpsit, quod mē vidēre vellet, ante domum ventūrus essem. Sciēbat mē in Pencey nōn reditūrum esse.
Oblītus sum vōbis illud dīcere. Expulsus sum ex scholā. Nōn dēbēbam redire post Nātīvitātem, quia probātiōne cecidī in quattuor disciplīnīs et nōn studuī etc. Frequenter admonita mihi dabant, ut studēre coeperem — imprīmis circā probātiōnēs in mediō curriculī, cum meī parentēs ad colloquium cum sene Thurmer advocārentur — tamen illud nōn fēcī. Itaque exturbātus sum. Exturbant puerōs complūriēns ex Pencey. Pencey status academicus approbus habet. Vērē habet.
Dēnique fuit december et cetera, et frīgidē seu mamilla strigae, imprīmis in summitāte illīus collis stupidī. Amiculum bilaterāle sōlum habuī et nūlla digitābula aut aliquid. Abhinc hebdomas fuit, quod quidam amiculum meum camēlīnum surripuerat cum digitābulīs pelliciīs in sinū et cetera. Pencey plēna fūribus erat. Complūsculī puerī a perdīvitibus familiīs vēnērunt, sed tamen schola plēna fūribus erat. Quantō pretiōsior aliqua schola est, tantō melius fūrēs habet — nōn jocor. Quoquo modo sē rēs habet, stābam apud illum cerrītum cannonem, lūdum dēspiciēns et cūlum meum adūrēns. Tamen lūdum speciēbam nōn nimis valdē. Cūr ibi circumpendēbam, cōnātus sum sentire quasi valedictiōnem. Id est, linquēbam scholās et loca et nōn etiam sentiēbam, quod illa linquerem. Ōdī tālia. Nōn cūrō, seu trīstīs valedictio sit, seu ingrāta, sed cum quoddam locum linquō, scīre volō, quod illud linquam. Sī nōn scītis, etiam pejus sē habētis.
Illud mihi successit. Repente revocātus sum in memoriam alicujus reī, quae mē apage hinc ad perpetuitātem abeuntem scīre fēcit. Subitō memorātus sum dē eō tempore, circā Octobrem, quandō ego et Robertus Tichener et Paulus Campbell pilam verberāverāmus ante aedificium scholāre. Grātī puerī erant, pecūliāriter Tichener. Tempus jam ante cēnam erat et vesperāscēbat plēnē, sed tamen continuābāmus pilam verberāre. Fīēbat obscūrius obscūriusque, et vix pilam vidēre poterāmus, nōn tamen dēsinere volebāmus, quod agebāmus. Postrēmo dēbuimus. Ille magister, quī biologiā docēbat, dominus Zambesi, caput suum ex fenestrā aedificiī scholāris protendit et nōbis inquit in dormītōrium redire et nōs ad cēnam parāre. Sī mihi contingit dē tālibus rēbus reminīscī, valedictiōnem simul sentiō, sī eam requīrō — fermē saltem. Simul atque illud mihi contingēbat, verso pede prōclīve dēcurrēbam ad senis Spencerī domum. Ille nōn apud scholam vīvēbat. Vīvēbat in plateā Antoniī Wayne.
Currēbam tōtam viam ad portam principālem, deinde morātus sum, ut anhēlitum sufferrem. Spiritus angustior habeō, sī vēritātem scīre vultis. Prīmō, fumātor perpetuus sum — id est, eram. Coēgērunt mē dēsinere. Secundō, unciae sex cum sēmisse annō priore crēvī. Tālī modō fortāsse nactus sum tuberculosem et hōrsum vēnī eārum foedārum īnspectiōnum et cūrātionum causā. Satis sānus sum, generāliter.
Prōrsum, quum prīmum anhēlitum recēpī, trāns viam 204 cucurrī. Terribiliter lūbricē erat et paene collāpsus sum. Nesciō etiam, cūr cucurrī — putō, simpliciter tantō animō fuī. Cum viam trānsissem, sēnsī, ac sī parvē dispārērem. Hujusmodi īnsānus diēs fuit, terribiliter frīgidus, sine ūllō sōle seu aliquō, et vidēbar dispāruisse, quum cumque viam trānsirem.
Attatae, pressī ego tintinnābulum jānuae citō, cum senis Spencerī domum tetigī. Congelāvī reāpse. Aurēs mihi dolēbat et digitī meī movere vix potuī. “Heja, heja,” dīxī ferē magnā voce, “Aperite aliquis ostium”. Dēmum senex domina Spencer id aperuit. Ancillam nōn habēbant, omnīnō nihil, et semper ostium ipsi aperiēbant. Hominēs nōn beatissimī erant.
“Holdene!” domina Spencer inquit. “Volupe est mihi tē vidēre! Intra, cāre! Esne rigēns ac moriēns?” Putō illam gāvīsam esse mē cōnspicere. Amābat mē. Utique ita mihi vidēbātur.
Attatae, dedī ego impetum in illum domum rapidē. “Ut valēs, domina Spenser?” inquam. “Dominus Spencer ut sē habet?”
“Da mē vestem tuam, cāre”, inquit. Mē illam rogāre, ut dominus Spenser sē haberet, nōn audīvit. Quasi surda erat.
Vestem meam in armārium vestibulī suspendit, et ego quasi dentatā manū capillōs dūxī. Tonsa cutis frequenter habeo et nunquam eam multum dēpectere dēbeo.
“Ut autem valēs, domina Spenser?” iterum inquam, sed altius, ut illa mē exaudiret.
„Bene valeo, Holdene“. Ostium armariī clausit. „Et ut valēs?“ Quo modo illa mē rogāvit, intellēxī statim senem Spencerum illi dixisse mē ex scholā expulsum esse.
„Bene“, inquam. „Ut dominus Spencer sē habet? Influentiam suam jam superāvitne?”
“Superāvitne? Holdene, ille sē gerit ut perfectus — nescio quis… In suō cubiculō est, cāre. I rēctā ad illum”.
 IP: [ Записан ]
Jeorhij
Position: adventor
***

Offline Offline

Сообщений: 24

« Ответ #1 : 30 Сентябрь 2020, 11:18:21 »
Замѣченныя опечатки:
"petilē sive cinaedī" следует читать "petilē ceu cinaedī"
"frīgidē seu mamilla strigae" следует читать "frīgidē ceu mamilla strigae"
 IP: [ Записан ]
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc