Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Colloquia latina (Модераторы: Zombye, Scaevola)
| | |-+  Salvete!
Страниц: [1] Вниз
Тема: Salvete!  (Прочитано 3263 раз) Печать
Bartolomeo
Position: transiens
*

Offline Offline

Сообщений: 4

« : 19 Август 2013, 03:35:34 »
Salvete!
Nomen meum Andreus est. Nunc linguae Latinae studia repeto quibus pridem curate perlibenterque deditus fui. In Moscoviae relationum internationalium universitate studebam, primo anno praecepta corporis iuris civilis Romani discebantur. Legitimis simul quaestionibus magistri nostri nos sententiarum clararum Latinarum exemplis docebant. Mihi lingua romanorum antiquorum adaeque historia eorum et litterae speciosae et graves videntur. Propterea secundo anno universitate linguae Latinae studias incepi. Epigrammate Marcialis legere et interpretari recordor.
Posterius, operae causa, studia mea longo intervallo intermittebantur. Recens fundamenta grammatica ac meas tabulas universitatis relegi, priore mense Ciceronis Pro Archia Poeta orationem legi vocabula comminiscendo suas significationesque. Nunc emi Ovidium. Mihi placet, quamquam difficilis est.
Eadem vobiscum communicare volo et amicos hoc foro invenire spero.
 IP: [ Записан ]
Passerculus

Group: Sermo Latinus
******

Offline Offline

Сообщений: 448

« Ответ #1 : 19 Август 2013, 11:08:50 »
Salve tibi amice carissime. Nomen meum proprium Georgius, tamen hoc forumo Passerculus sum. Etiam ex libris Latinis aliquid legebam sed haud omnia mihi placent. Ante omnia poemata Horatii atque Vergilius( eius Eneida) me delectant, ex historicis Tacitus, Vergilius, Liviusque. Livius difficillimus scriptor esse Latinus mihi videtur. Ex Ovidio pauca legi, sed etiam eius opera mihi satis placent.
Egomet latine loqui, scribereque conabar, tamen haud semper mihi tempus erat et nunc est ad discendum et miliorandum meam Latinam. Communicare latine haud displicet mihi, nam usus est methodus optima ad melorandum scientiae linguae)))
Unde venis, amice? Ego Crimaeae habito, urbs mea Sevastopolis est
-------------------------------
Sine ulla dubitatione, cives vitam suam creant, electionem faciunt suam;))
 IP: [ Записан ]
Bartolomeo
Position: transiens
*

Offline Offline

Сообщений: 4

« Ответ #2 : 20 Август 2013, 06:20:02 »
Saluto te, Georgi, gratiam tibi pro responso ago.
Tempore pueritiae meae pluries Crimaeae fui. Saepe aestate sive autumno Ialtae vel Phari cum parentibus mei frequentavi. His ex itineribus memoria mea cursus in Bahtchisaraium maxime complexus est. Valde pulchrum palatium formosumque in hac urbe est. Sed ultima ac dignissima memoria ambulatione per agros lavendulae ad urbem Chufut-Cale in specibus aedificatam movetur. Habitationis vestigia perdudum perierunt et hoc mihi absurdum videbatur inanibus homines cavernis vixisse. Adhuc poenitendum erat quod urbe sterili nemo potuturus dicere esset ultimis quales pace belloque res ibi gestas esse.
Non mihi ad Sevastopolim adire contingebat, me ignoscere peto.

Natus sum et vivo in Moscovia. Neque multum otium habeo, hoc praesertim tempore, quia societate, ubi laboro, praefecti successi sunt et multae novae rationes commerciales negotialesque supervenerunt. Laboro in societate, qua exercet arrugias in septentrione Rossiae, metalla extrahit conflatque atque vendit. Norilskiense Niccolum nominatur.
Aliquando non multum spatium invenio, ut possim Latine legere scribereque.

Et tu, ubi laboras?

Bene vale!
 IP: [ Записан ]
Bartolomeo
Position: transiens
*

Offline Offline

Сообщений: 4

« Ответ #3 : 20 Август 2013, 07:15:46 »
Laboro in societate, quaE exercet arrugias in septentrione Rossiae, metalla extrahit conflatque atque vendit.

Errorem feci. Ignosce.
 IP: [ Записан ]
Passerculus

Group: Sermo Latinus
******

Offline Offline

Сообщений: 448

« Ответ #4 : 20 Август 2013, 12:42:42 »
Et tibi pro responso tuo gratiam ago plurimam. Haud ignoro castellum Czufut- Kale, id haud procul ab oppido Bahczisarai est, saepe ibi eram. Et Balaklavae, exempli gratia etiam castellum Czembalo est, et Sodaliae(в Судаке, rossice) quoque castellum pulcherrimum situm est. Chersonessus Taurica in Sevastopoli, urbe clara sita est, in terra eius Ecclesia Cathedralis Vladimiri Sancti.
Moscoviae ego abhinc septem annos eram, caput Terrae Rossicae placebat mihi valde.
Ego vero medicus sum, aliquot iam annos in nosocomio operor. Sed nunc mihi voluntas est non solum medicum sed etiam interpretem vel litteratorem esse, nam id facere in vita oportet quod placet. Sed ars medicina est multo difficilior et utilior quam linguae peregrinae))
-------------------------------
Sine ulla dubitatione, cives vitam suam creant, electionem faciunt suam;))
 IP: [ Записан ]
Bartolomeo
Position: transiens
*

Offline Offline

Сообщений: 4

« Ответ #5 : 26 Август 2013, 06:18:06 »
Passercule care, te saluto et me dare excusationem peto, ut quinque per dies nihil scripserim. Multarum onus operarum impositum est, quo mihi usus celeriter res aestimare erat atque rogationibus differentibus respondere. Super eo, duo praefecti ad commeatum ierunt, addendo generali turbam imagine. Et has per ferias filius meus sua libita in me uxoremque meam exercebat, prope tempestatis mutantis causa.
Dixisti te Moscoviae septem abhinc annos esse. Per hos annos Moscoviam vehementer mutatam esse puto. Dolendum est has variationes tentas haud ad bona esse. Permulti homines; ut apparet, iam plus automobiles; nubilis vultibus omnes quopiam currunt trepidantque, ut ineant in aedificia vitrea calcestreaque et operis suis infigantur. Hoc affligit, itaque omnem facultatem uti conor et Moscovia in otio exeo.
Sed linguae peregrinae utiles eiuscemodi difficiles esse possunt: habeo amicum, qui universitate studebat linguam arabicam. Plus minusve libere ea lingua loqui quinto anno potuit. Sed deinde  quattuor per annos pro adiutorem legati in  Iunctis Arabicis Emiratibus operatus est, et nunc magis pro interpretem quam pro moderatorem vel quemcumque etiam operatur, mercedem magnam acquirendo. Улыбающийся
 IP: [ Записан ]
Passerculus

Group: Sermo Latinus
******

Offline Offline

Сообщений: 448

« Ответ #6 : 27 Август 2013, 14:26:50 »
Salutem dico plurimam, Bartolomeo carissime. Omnia in vita mutantur, nihil manet. Arbitror non solum Moscoviam sed etiam Sevastopolim valde mutavisse, nam aliquot annos ante non erant res quae nunc sunt( exempli gratia, viae novae), vita quoque ipsa mutavit. In Sevastopoli aestivo sunt autovehicula permuilta ex Moscovia ab Iunio usque ad Octobrem, etiam sunt ex Europa, ququamquam et haud multum.
De linguis addere possim, ut sine ullo dubio linguae peregrinae sunt utiles, et scientia earum semper prodest. Ad exemplum, in Crimaeam veniunt multi peregrinatores ex Germania et ego cum eis germanice loqui conabar, id mediocriter erat, tamen usus mihi placebat satis))) Scire latine etiam est utile, ququamquam sermo Latinus nunc haud saepe adhibetur, in arte medicina interdum, tamen non est lingua classica. Etiam perpauci sunt, qui latine satis sciant ad utendum. Ego latine modo in hoc foro scribere possum, sed id facio ad voluptatem, nam sermo Latinus mihi multo maior placet, quam Anglica, quam nunquam in internete utor. Sed scriptiones ex Latino interpretari mihi valde displicet, unum solum scriptum( Breviarium historiae Romanae) interpretatus eram. Ex aliis linguis peregrinis, quae sunt modernae, interpretem esse perutile est.

Последнее редактирование: 01 Сентябрь 2013, 14:24:20 от Passerculus
-------------------------------
Sine ulla dubitatione, cives vitam suam creant, electionem faciunt suam;))
 IP: [ Записан ]
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc