Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Lingua Latina sine Molestia (Модератор: Quasus)
| | |-+  Nos in schola Latine loquimur
Страниц: [1] Вниз
Тема: Nos in schola Latine loquimur  (Прочитано 4760 раз) Печать
Passerculus

Group: Sermo Latinus
******

Online Online

Сообщений: 442

« : 28 Сентябрь 2012, 11:17:23 »
Нашел в сети интересную книжку Nos in schola Latine loquimur. Ars Latine loquendi, Bruselles(1909) В книжке 75 глав.
Ссылка:
http://ebookbrowse.com/nos-in-schola-latine-loquimur-pdf-d84833525
Ради примера хочу поместить одну из глав, о наречии celeriter
L (50) Quomodo adverbium « celeriter » a Romanis usurpetur.
M(agister). Heri imperavi, ut in hodiernum diem et quaeratis, quibus modis « vite »,adverbium Gallicum in Latinum  converti possit, et, quae inter varios modos sit, differentiam definiatis: videamus igitur, Stephane, ad quem tu investigando perveneris exitum. Age, loquenti tibi aures praebeo!
St(ephanus). Ad priorem quaestiunculae partem exemplo perspicuo, si per te domine, licet, respondebo.M. Nihil impedio, si exemplum apte est delectum.
St. Mire quam celeriter illa simia in arborem altissimam enixa est (arborem scandit).Mire quam ocius arborem scandit.Mire quam velociter arborem scandit.Mire quam cito arborem scandit. Mire quam perniciter arborem scandit.
M. Optime vero! At quid haec adverbia inter se differunt?
St. Celeriter et ocius tempus spectant, quasi dicam Mire quam parvo tempore arborem scandit; velociter spatium parvo tempore emensum; perniciter velocitatem sine labore; cito nec tempus nec spatium, sed solum motum cum studio et voluntate factum.
M. Sane bene differentiam definisti, et si alia etiam, quibus rem explanes, protuleris exempla, omnino mihi probaberis.
St. Heri praeceptor pensum nobis adeo breve imperavit, ut id celerrime absolverim (tempore minimo).Petrus mihi scripsit, se in tres menses esse profectum unde
igitur fit, ut tam celeriter redierit? Medici dixerant regem longo morbo esse afflictum; sed omnium opinione celerius convaluit. « Veni, vidi, vici » significat, Caesarem celerrime victoriam retulisse. Eo celerius de hoc adverbio agemus, quo maturius ad alterum venire possimus. Librum, quem tantopere desideras, celeriter tibi mittam. Ocius deinde adeo tempus spectat, ut dicamus: poma ocissima (quae prima maturescunt.). Serius ocius facti te poenitebit.Hanc epistolam mihi describes idque ocius.Ocius omnes surreximus. Ad coenam noluit promittere, ut ocius ad suos perveniret. In Itallam profectus est, ut ocius ex morbo recrearetur.
Exi ocius; sequere me ocius, quam ocissime.Videte quam velociter fur aufugiat, idem valet ac: Videte quantum spatium fur aufugiens parvo tempore emetiatur.
Velociter ad ulteriorem ingentis fluminis ripam pervenit. Sed maximo in usu apud Latinos est adverbium cito. Galli citissime in currus se receperunt. Nolite timere: periculum cito a vobis recesserit. Cito abibit voluptas. Quam tardus es! non vis citius progredi? Dicto citius in flumen se praecipitavit. Hodie morietur. - Hui, tam cito? Quam cito labat spes tua! Dic cito, unde hoc scias. Cito domum revertar, ut aliquid nlimmorum petam. Exspecta, amabo, cito prius coenabo. Mane paulisper, domine, patrem cito vocabo. Quam perniciter hirundines illae volant! Miles bene exercitatus perniciter se movet probe sciunt venatores quam perniciter rupicapra
de rupe in rupem saliat. O pernicem velocitatem (facile)!
M. Euge, euge, Stephane, bene factum! Audiamus jam quid Ludovicus de hoc adverbi sentiat. Age sis, Ludovice!
L(udovicus). In universum cum Stephano consentio, domine, sed addendum esse puto, etim animus cum corpore comparatum, celeriter ad animum, velociter ad corpum pertinere; ut apud Ciceronem legi: mens celeriter multa simul cogitat. Nulla est celeritas, quae possit cum animi celeritate contendere. Et alibi: eri miro ingenio puer, qui omnia celeriter percipit. Mente universum mundum celeriter percurrere licet. Sunt in corpore praecipua pulchritudo, vires, valetudo, firmitas, velocitas. Alios videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere. Iuvenes levitate corporum maxime veloces. Pedites volocissimi. - Velox celeritas.Velociter jactant alas. Velocissime de equis desiliunt. Ceterum non desunt, qui dicant, celeriter et velociter tam de animo quam de corpore promiscue usurpari posse. Praeterea Stephanus omisit, cito saepius « brevi vel mox » significare, ut apud Ciceronem et alios est: Puto cito me ad te venturum. Confido cito te firmum fore. Cito conjeci te esse. Cito videbis te vehementer errasse. Futura cito spem tibi dement .
M. Nonne actutum quoque significat celeriter, Alexi?
A(lexius).  Vero, domine v.g. actutum aperi ostium , ut apud comicos est; sed solutae orationis scriptores (prosam scribentes, prosarum scriptores, in prosa ) hoc adverbio plerumque evitato, cito, confestum, extemplo, illico,statim, utuntur.
M. Quae alia etiam adverbia significant « vite »?
A. propere, mature, raptim, rapide, cursim, festinanter.. subito, repente. Minimo strepitu propere aquam se mergunt. Quid video? tu mature senex factus es. Raptim exercitum conscripsit. Rapide iter confecit; rapide in eas partes venit. Aliud est cursim dicere, aliud sensim. Cursim (cito et cursim) eum secuti sumus. Ignosce mihi, festinanter hanc epistolam seripsi.
M. Quid interest inter subito et repente?
A. Quod quis non exspectat, subito vel necopinato accidit.Bella saepius subito atque improviso nascuntur.Coenans subito mortuus est.Aliquid repente vel inopinato accidit, cum contrarium exspectavimtis.Repente de coelo sereiio fulmen in arborem cecidit.Bibiturus lagenam aperit, cum repente serpens exit.
M. Quid significat subito dicere?
A. Idem ac ex tempore dicere. Orator sis bene exercitatus oportet, ut omni occasione subito dicere possis.
M. Et tu, Ferdinande, quid habes, quod de hoc adverbio dicas?
F(erdinandus). Haud raro verbum aliquod, ut maturare, properare, estinare adverbii vicem praestat (adverbii locum tenet) .Maturat in forum ire. Coenare properat; epistolam scribere festinat. Patrem salutare properat. lla nocte exercitum ad urbem ducere maturat. Festinans de arbore descendit. Maturans domum revertere. Ideo maturare hujus libri editionem festino.
M. Petre, dic Latine « trop vite ».
P(etrus). Nimis celeriter, velociter, etc.: nimium celeriter.Paulo celerius.Tu celerius legis. quam ut intellegi possis.Celeriuscule dicit.Ne nimis celeriter legeris.Tu celerius aequo (justo, solito) judicasti.
M. Petronius ad extremum, quae adhuc de adverbio dicta vel potius non dicta sunt, variis locutionibus explebit.
P. Amicum currentem, qui in via mihi se obvium dat, rogo: Quo te rapis, Semproni (= quo curris)? Cursu cum aliquo certaturus: Mane, quaeso, paulisper, ut ad
celeritatem calceos exuam (quo celerius currere possim).Ambulans cum aliquo: Heus, tu contentius ambulas celeriuscule ambulas); minue, amabo, gradum.
Furem aufugientem videns exclamo: Properato (maturato) opus est, nam montes effuso cursu petit. Puerum suspectum in pomario nostro inveniens: Quid tibi hic est negotii? Quantum potes abi; (facesse hinc; apage te, aufer te hinc quam celerrinie, cluam ocissime). Amico imprudenti: Heus,tu praepropere agis.Lingua peregrina loquenti: Ohe, tu verba praecipitas! Orator dicit: Brevitatis causa haec omitto. Brevis est vita hominis.
De cervo: Ventos praevertit (celerius currit quam ventus).
De cane: velocissimum aequat cursu equum. Ipsam celeritatem cervi vincit.
De aegroto: Cor ejus semper mobiliter palpitat. In mari: Velim navigemus paulo expeditius. In circo Quam celeri cursu currus feruntur.Puero quem aliquo mitto: Abi, propera! move te ocius! fac te celerem! Properato (maturato) opus est!
M. Etiamnunc hoc unum. Converte, Claudi, hanc senentiam ln Latinum: « Allez vite me chercher un verre d'eau fraîche ».
C(laudius). I cito et pete mihi poculum aquae frigidae (gelidae). Propera mihi petere poculum aquae. I petitum mihi poculum; I petitum mihi aquam. Festina unum etiam mihi petere poculum. Eodem modo dicimus: I cito et defer (perfer) hanc epistolam ad patrem tuum. Propera hunc fasciculum perferre ad rectorem. Quid tibi me est negotii? - Veni petitum Ciceronem meum. Ubi est frater tuus? - Misi etim petitum Virgilium meum.Tuo sumptu librum tibi peti jubebo. Cum vero de personis agitur, utendum est verbis arcessere, adducere, ciere
« Allez chercher votre frère »: I et adduc fratrem tuum. I arcessitum sororem tuam. Patrem ciebo. Eum cieri jussit. Captivos arcessi jussit (adduci iussit). Sin melius quid vini habes, arcesse. Arcessitu (jussu) tuo venio …..

-------------------------------
Sine ulla dubitatione, cives vitam suam creant, electionem faciunt suam;))
 IP: [ Записан ]
exercitor

Position: veteranus
******

Offline Offline

Сообщений: 256

akkadites

« Ответ #1 : 15 Январь 2015, 09:55:35 »
Книжка действительно стоящая, спасибо. Но за одним исключением - кишит опечатками. Иногда даже не могу догадаться, что там должно быть. Читая, поисправлял множество ошибок, хотя и не все. Если кому надо "обработанный вариант" - https://vk.com/doc-12841766_359060175?dl=49ac4dc00e20db5dab
-------------------------------
in multis sermonibus invenitur stultitia
 IP: [ Записан ] WWW
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc