Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Colloquia latina (Модераторы: Zombye, Scaevola)
| | |-+  Esperanto
Страниц: [1] Вниз
Тема: Esperanto  (Прочитано 3463 раз) Печать
salus
Group: Magister
******

Offline Offline

Сообщений: 258

« : 25 Май 2007, 13:52:54 »
Amici, quid de esperanto putatis?
 IP: [ Записан ]
Passerculus

Group: Sermo Latinus
******

Online Online

Сообщений: 448

« Ответ #1 : 16 Март 2012, 15:04:04 »
Diu conscribere volebam.Iam primum arbitror,(quod)Lingua Latina est multo melior,quam Esperanto(=Lingua Esperantica,vide Vicipaediam) quoniam ea multos saeculos viva erat(atque etiam nunc est,qui eam amat) set Esperanto est Lingua artificiosa.Sed multos locutores habet,simplex modernaque ad studendum.
-------------------------------
Sine ulla dubitatione, cives vitam suam creant, electionem faciunt suam;))
 IP: [ Записан ]
Quasus

TABVLA CHALDÆA
Group: Magister
******

Offline Offline

Сообщений: 1137

« Ответ #2 : 17 Март 2012, 05:32:22 »
Vt arbitror, non admodum facile est Esperanto ad discendum. Id ediscere olim conabar nec parum temporis impendi, sed frustra omnia. Haec lingua primo uisu simplex est et tiro cito progreditur, sed reapse difficilis est ut quaecumque lingua. Non est regia ad sermonem humanum uia. Веселый

Reuera grammaticam simplicem habere uidetur et regulae praecipuae uno die disci possunt, sed lingua non est idem quod grammatica.

Principia quidem grammaticae in Fundamento continetur, sed non tota grammatica. Veluti Fundamento docet articulum eodem modo usurpari atque in lingua anglica uel francogallica. Quid usui esset mihi hoc praeceptum nisi scirem anglice nec francogallice? Num multo usui esset mihi hoc praeceptum, si bene scirem et anglice et francogallice neque ignorarem articulum definitum non eodem modo in his linguis usurpari? Ceterum, secundum Fundamento licet omnino sine articulo loqui. Sed licet non est idem quod decet, annon?  Подмигивающий

Quoad uocabula, constat praefixos suffixosque in Esperanto multum ualere. Veluti dextra est «dexter» et maldextra est «sinister», praefixo mal- oppositum significante. Haud scio an multo facilius sit tironi memoriae mandare uocabula esperantica quibus eadem radix apparet. Sed arbitror haec omnia affixa plurimum audienti uel legenti impedire, nam saepe opus est ei rationem inire ut intellegat uerba composita.

Sunt qui dicant se non peius quam patrium sermonem scire Esperanto. Equidem non potui. Улыбающийся Ceterum, mea sententia hic sermo haud optime sonet et quasi mutilatus uidetur. Praecipue interna ideo mihi iuueni placebat (eo enim consilio Esperanto creatus est, ut homo homini frater et amicus esset), sed paulatim animo comperi nullam linguam naturam humanam mutare posse. Улыбающийся
 IP: [ Записан ]
Passerculus

Group: Sermo Latinus
******

Online Online

Сообщений: 448

« Ответ #3 : 18 Март 2012, 07:11:43 »
Gratias,Quase!Approbe scriptum!Sed strctim scripsi(non amo multum scribere)
-------------------------------
Sine ulla dubitatione, cives vitam suam creant, electionem faciunt suam;))
 IP: [ Записан ]
Passerculus

Group: Sermo Latinus
******

Online Online

Сообщений: 448

« Ответ #4 : 19 Апрель 2012, 11:03:49 »
Etiam dicam.mihi haud placet Esperanto,quoniam Latino sine flexione(idest sine declinationibus) multo melius erit.Grammatica eam persimplex est.Haec lingua verba ex lingua Latina capit(in ablativo,exempla sunt:mensis-mense,principium-principio ac verba:amare-ama,precari-preca/i],esse-es etc.Haec linguam bonam esse arbitror.Etiam illa est forma linguae Latinae.Invenitor eam Iosephus Peano,mathematicus Italicus fuit(qui anno MCMIII eam proposuit et "Interlingua" vocavit).Ipse bene linguam Latinam scivit.Nunc  lingua "Latine sine flexione" nuncupatur.
Etiam Latino Moderne(invenitor-David Stark,anno MCMXCVI proposuit) et Kosmos(quae Eugenius Lauda anno MDCCCLXXXVIII invenit,simplex lingua Latina est) sunt.
Nunc linguam Anglicam internationalem esse,opinor.   Подмигивающий
-------------------------------
Sine ulla dubitatione, cives vitam suam creant, electionem faciunt suam;))
 IP: [ Записан ]
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc