|
« Ответ #25 : 23 Июль 2010, 02:46:19 » |
|
Liber noster est "Учебник для лицеев и гимназий. Н. Л. Кацман И. Л. Ульянова".
Illud manuale mihi erat primum, de eodem ante mentionem feci.

Videlicet magis tibi prodest quam mihi, ego enim non nisi de militibus castra munientibus nonnihil dicere poteram.

Item ualde displicuit quod modus coniunctiuus, qui tanti est momenti, nunc in fine praebetur.
In situ dato a te invenio nullus m Rossicus m auctorem.
Ergo non sunt auctores Rossici qui Latine uel libros scribunt uel nuntios praeparant. Proh dolor!
Ego ipsuse tempto scribere in diario (in charta) breves narratus de cingentibus me rebus.
Haec est alia res. Ego quoque diarium Latine scribere possem si uellem. Et tamen aliud est diarium uel nugae interretiales, aliud libri. Nos quidem lingua Latina quasi culinaria ad colloquia hic utimur; is tamen qui opus quoddam Latine componere in animo habet doctissimus debet esse ut bene et Latine eloquatur neue linguam corripiat.
Exempli gratia, qui in schola linguam Anglicam discebam, non dubito in foris interretialibus Anglice scribere, sed sane non audeo librum ullum Anglice componere. Non sum enim Josef Conrad.

PS Quaeso fac me certiorem si non uis errata tua a me corrigi.
