Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Colloquia latina (Модераторы: Zombye, Scaevola)
| | |-+  epistula accepta
Страниц: [1] Вниз
Тема: epistula accepta  (Прочитано 2084 раз) Печать
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1684

« : 07 Июнь 2010, 08:58:38 »
eam epistulam accepi hebdomade proxima
Цитировать
Georgius Čepelák (sive Laminarius) huius situs retialis moderatoribus s.p.d.
Latinitatis cultores, etiamsi huius linguae litterarumque variis modis gloriam
divulgandam curent, vires iungere atque alterutrum adiuvare oportet; neque nos in
Academia Vivarii Novi, quae non iam mediis in montibus, immo Romae sedem habet, huic
operi promovendo operam dare desinimus, etsi hoc ipsum non nuntios vulgando, sed
iuvenes instituendo � quis enim omnia facere possit? - consequi studemus. Hanc etiam
ob rem et situm nostrum retialem (http://vivariumnovum.it/accademia/) atque huius
anni conventum Latine celebrandum Romae (www.monumentaviaeque.eu) instituendum
censuimus; hic praeliminaria quaedam inveniuntur quae proximis diebus
amplificabuntur ita ut ordo rerum agendarum, si fieri possit, iam totus, insit,
indicia non modo Latine, sed etiam Anglice, Germanice, cet. linguis legi possint
atque etiam dies, intra quem nomen dari queat, aliquantulum differatur, illic vero
adhuc licet pleraque Latine et Italice sint exarata, tamen etiam nonnulla aliis
linguis conscripta mox addentur. Plurima enim sunt opera, nos vero pauci neque, ut
fieri solet, multi rerum computatralium periti inter nos inveniuntur; quare gratum
nobis necnon Latinitati feceritis, si in situ vestro nuntium praeconiumve utriusque
incepti nostri posueritis. Interea valeatis quam optime!
Dedi ex Urbe a.d. IV kal. Iun. a. MMX a partu Virginis
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc