Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Colloquia latina (Модераторы: Zombye, Scaevola)
| | |-+  Schola Latina et Graeca
Страниц: [1] Вниз
Тема: Schola Latina et Graeca  (Прочитано 2417 раз) Печать
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Online Online

Сообщений: 1684

« : 18 Сентябрь 2008, 06:09:13 »
Hanc epistulam accepi
Цитировать
Aloisius Miraglia amicis omnibus s.p.d.

Academia, c.n. Vivarium Novum, sextum iam annum scholam instituit, ad quam confluere
solent quotannis viceni iuvenes ex variis totius terrarum orbis civitatibus, qui
unum annum discentes litteras Latinas Graecasque in Italia exigere cupiant. Omnes
scholae Latinae habentur; Latina est etiam lingua, qua discipuli totum diem inter
sese et cum magistris utuntur.
Iuvenes una cum magistris Montellae, in Campania, haud longe a Neapoli, in villa
quadam rustica deversantur, quae altis montibus undique continetur et cingitur
hortis ac viridariis; haud parva bibliotheca instructa est, conclavi instrumentis
computatoriis destinato, auditorio scholastico, parvo theatro cinematographico,
culina et triclinio, cubiculis. Discipuli plerumque delecti ad Vivarium novum
mittuntur a professoribus studiorum Universitatum totius orbis, quae foedus cum
Academia icerunt. Quarum studiorum universitatum moderatores se obstringunt ad ea
studia comprobanda, quae iuvenes apud Vivarium novum coluerint.
Hoc anno in Vivario novo tradentur:
�        Latinae litterae antiquiores (a Livio Andronico ad Christianos scriptores)
�        Latinae litterae Christianorum (a Minucio Felice usque ad Venantium Fortunatum)
�        Latinae litterae Medii aevi (a Boetio ad Dantem)
�        Litterae Neo-latinae (a Petrarca ad Ludovicum Holbergium)
�        Ars Latine scribendi et loquendi
�        Lingua Graeca
�        Philosophia Graecorum et Romanorum
�        Historia Graecorum et Romanorum

Discipuli gratuito excipiuntur, aluntur, ad humanitatem pro virili informantur.

QVAERIMVS NVNC MAGISTRVM LINGVAE GRAECAE ET LITTERARVM MEDIAEVALIUM.

Condiciones hae sunt:

1.        docendum est cottidie a die Lunae ad diem Saturni per sesquihoram (quater lingua
Graeca, bis litterae mediaevales tradendae sunt) inde a die VI m. Oct. usque ad diem
XX m. Iunii, interposita studiorum pausa Christi natali tempore et tempore Paschali;

2.        discipulorum pensa sunt emendanda;
3.        salarium est decem milium nummorum Europaeorum in singulum annum.

Si quis cupiat hoc munus suscipere, quam primum scribat quaesumus ad:

luigimiraglia@vivariumnovum.it

vel adeat telephonice hoc usus numero:

+39 0827 601643.
Последнее редактирование: 18 Сентябрь 2008, 06:35:07 от Georgius Semenovus
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc