|
|
« Ответ #1 : 13 Август 2008, 23:12:16 » |
|
Scaevola congratulor tibi diem natalem! Opto tibi, ut Apollo te illuminet luce suo divino et Musae comites assidue tibi adsint. Precor valetudinem optimam firmissimamque, ac omnia tua optata consiliaque tibi eveniant! Item sit bene tuis propinquis, consanguineis amicisque, quia si bene fuerit eis, tum quoque tibi bene erit!
Maria - domina insignis! In oculis pervigil ignis! Et pulchro, culto nites ore, Et indole - Sophiae more!
Amaris intime, mellilla, Ab omnibus, nam es scintilla, Quae animas delenis, mitis, Flammosis versibus politis.
Adsis frequenter Heliconi! At Musis atque Appoloni Sis semper amicissima, Amore mutuo plenissima!
Sis optime vegeta, sana, Amata, felix, perhumana! (Atque Maestitiae frequenti tali Dic in aeternum: “Bene vale!”)
Etiam tibi ex animo gratulor Scaevola! Vige, vire, flore! Cura ut valeas!
|