Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Colloquia latina (Модераторы: Zombye, Scaevola)
| | |-+  Joci
Страниц: [1] Вниз
Тема: Joci  (Прочитано 6136 раз) Печать
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1697

« : 23 Ноябрь 2006, 05:01:01 »
Johannes, cum it cubitum, calceos in pavimentum vehementer projicere solet.
Die quodam, vicinus ei dicit: "Amice, precor! Noli nocte calceos tam
vehementer projicere, fragor in cubiculo meo auditur, itaque e somno expergiscor."
-- Da veniam, respondet Johannes, calceos jam non projiciam.
Nocte sequenti, Johannes cubitum it, vestem deponit, calceum priorem in
pavimentum projicit, et tunc, o horror, subito vicini meminit... Sed quid
faciat? Calceum alterum in pavimento leniter cauteque ponit, ... et in somnum labitur.
Postero die, vicinum videt eique dicit: "Meliusne hac nocte dormisti?"
Tunc respondet vicinus: "Pessime etiam dormii: unum calceum cadentem
audivi... et alterum totam noctem exspectavi!"


  E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1697

« Ответ #1 : 06 Декабрь 2006, 11:04:46 »
Insanus quidam canem brevebus cruribus aspicians subito clamavit: "Canes terram praetervolant: mox pluet".

 E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
beata

Group: Expertus
****

Offline Offline

Сообщений: 115

passer montanus

« Ответ #2 : 06 Декабрь 2006, 12:12:41 »
Yury, elicuisti me hic scribere.

Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

Martialis Valerius "Epigrammata" (V, 43)
-------------------------------
S. V. B. E. E. V.
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1697

« Ответ #3 : 13 Декабрь 2006, 15:43:24 »
Dum cenat puer brachium supra mensam porrigit et cibum capiendum.
Mater:  Noli brachium supra mensam ita porrigere! Nonne linguam habes?
Filius:   Habeo, sed brachium longius est.

 E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1697

« Ответ #4 : 13 Декабрь 2006, 20:17:30 »
In tribunali.

Praeses:  Cur autocinetum furatus es?
Reus:  Cum esset ad coemeteri portam, autocineti dominum mortuum esse putavi.

 E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"

Annotamentum: G. Avitus suadet uti currus pro autocinetum aut automobilis, et sepulchretum pro coemeterium.
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1697

« Ответ #5 : 06 Март 2007, 21:12:38 »
Petrus, septimum annum agens, matrimonio primum adest.
Mamma, inquit, cur alba stola induta est nupta?
Quia color albus, fili mi, felicitatis signum est, et dies matrimonii totius vitae felicissimus est.
Paucis post momentis, iterum interrogat Petrus:
Mamma, cur nigra veste indutus est maritus?

 E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1697

« Ответ #6 : 09 Май 2007, 06:27:42 »
Centurio quidam coram militibus contionem habet quibus haec explanat: "Patria est mater nostra..." Deinde unum ex militibus interrogat:
-- Quid est patria, Antoni?
Antonius. -- Patria est mater mea.
Postea Josepho. -- Quid est patria, Josephe?
Josephus. -- Est mater Antonii!

 E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1697

« Ответ #7 : 02 Декабрь 2007, 11:28:40 »
In nosocomio:

Rector -- Aegrotus quem nunc de tecto vides pendentem dicit se esse lucernam.
Visitor -- Quidni eum demittis?
Rector -- Quia in posterum sine luce erimus.

E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc