Lingua Latina Aeterna Forum

Lingua Latina Aeterna Situs
Roma Aeterna
Начало Forum
Помощь  AuxiliumПоиск  Quaere
Добро пожаловать, Гость. Пожалуйста, войдите или зарегистрируйтесь.
Вам не пришло письмо с кодом активации?



*
+  Lingua latina aeterna
|-+  Lingua Aeterna
| |-+  Colloquia latina (Модераторы: Zombye, Scaevola)
| | |-+  Barbera domina vinorum LAUS BACCHI
Страниц: [1] Вниз
Тема: Barbera domina vinorum LAUS BACCHI  (Прочитано 3372 раз) Печать
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1693

« : 26 Февраль 2008, 16:32:56 »
Hodie hanc epistulam accepi Шокированный  Georgius Semenovus

Mi permetto di inviarvi il bando di un concorso letterario promosso dal comune di
Castagnole delle Lanze (ITALIA -Provincia di ASTI) con il patrocinio del
Provveditorato agli Studi di Asti, della Camera di Commercio, della Biblioteca
astense.   
Il concorso è in lingua latina e riguarda un componimento in prosa o in poesia di
carattere...vinicolo sulla barbera, definita "domina vinorum". Il concorso,
internazionale, è aperto a tutti: studenti, studiosi, appassionati della lingua
latina. La premiazione si svolgerà a Castagnole delle Lanze domenica 4 maggio 2008,
in occasione della 30^ edizione della Festa della barbera.

Grazie per l'attenzione e la collaborazione!
Un cordiale saluto.

Il sindaco
Marco Violardo


30a Sagra della Barbera
4 Maggio 2008


Barbera domina vinorum
LAUS BACCHI


CERTAMINIS LEGES

1.       Certamen indictum est, quo vinum Barbera et deus Bacchus Latino sermone celebrentur. Certamen omnium gentium commune est: quivis potest in id descendere, sive discipulus, sive litteratus, sive Latini sermonis amator, ubicumque terrarum vitam suam agit.

 2.       Certamen, cui Barbera domina vinorum – Laus Bacchi nomen inditum est, ex commentatione Latina aut soluta oratione aut versibus conscripta constat.

 3.       Ei, qui certamini interesse vult, una tantum commentatio producenda est, quae nondum edita esse debet.

 4.       Commentationes computatro conscribendae sunt; uti uno latere paginae usitatae formae oportet, quae signo A4 vulgo notatur.

 5.       Commentationes Bibliothecae municipali vel Administrationi Casteniolae, quod municipium italice Castagnole delle Lanze nuncupatur, mittendae sunt; domicilia infra satis copiose scripta invenies. Cum opus mittes, nec nomen tuum neque in involucro neque in commentatione ipsa scribito. Agnomen contra ψευδωνύμως scribito et in commentatione et in minore involucro, in quo condideris quod nomen praenomenque vere tibi sit, ubi habites et quando natus sis. His rebus confectis, opus tuum mittito ante diem statutam, quae est postridie Non. Apr. anni MMVIII.

 6.       Qui competitores digni sint qui ad certamen admittantur et qui praemio afficiantur arbitri statuent. Iudicium arbitrorum – qui viri mulieresque doctissimi sunt, Latini sermonis Latinarumque litterarum peritissimi - nullo modo reprehendi vel flecti licebit.

 7.       Commentationes admissae in Bibliothecae potestate manebunt, cui ius eas suis impensis edendi erit. Non licebit auctore invito commentationibus aliter uti.

 8.       Commentationes missae non reddentur et edi poterunt.

 9.       Is, qui in hoc certamen descendere vult, omnibus superioribus legibus plane adsentiri debet.

 
Si certior fieri vel nomen tuum in certamen profiteri vis:
Biblioteca Comunale, Via Tagliaferro 19, Castagnole delle Lanze (AT) I- 14054
Tel. 00390141875623
Comune di Castagnole delle Lanze, Via Ruscone 9, Castagnole delle Lanze (AT) I- 14054
Tel. 00390141875600 (apud Municipii administrationem quaere dominam Patriciam)
cursus electronicus: sindaco.castagnole.delle.lanze@reteunitaria.piemonte.it
www.comune.castagnoledellelanze.at.it

PRAEMIA

Primum praemium est mille eurones et arca luculentissima vini barberae

Secundum praemium est septingenti quinquaginta eurones et arca luculentissima vini barberae

Tertium praemium est quingenti eurones et arca luculentissima vini barberae.

Praemia distribuentur die dominica a.d. IV Non. Mai. anni MMVIII.

Victores quibus domicilia extra Pedemontium vel peregre sint hospitio Administratio Municipii Casteniolae accipiet et itineris sumptus solvet.

nuntii.latini@yle.fi
conexio@academialatina.org
clc_moderator@virgilio.it
magister@alcuinus.net
stanislawtekieli@hotmail.com
joaquin.pascual@uca.es
iroig@menta.net
jpatpiazza@yahoo.com
Grex@man.torun.pl
dieguez.apabcn@menta.net

 
tutti gli indirizzi recuperabili da

·        http://members.lycos.co.uk/avitus2002/indexsfl.html
·        http://www.latinitatis.com/vita/circuli.htm
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
Zombye
Group: Moderator
*****

Offline Offline

Сообщений: 554

« Ответ #1 : 26 Февраль 2008, 18:46:28 »
Ha, linguam latinam melius discere deberim!=) Paginam laudantem Bacchum inter calices grate scribam!
-------------------------------
Contra Felicem Vix Deus Vires Habet!
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1693

« Ответ #2 : 26 Февраль 2008, 19:46:01 »
Fortuna tibi faveat Улыбающийся
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
Georgius Semenovus

CATVS DOCTVS
Group: Administrator
*****

Offline Offline

Сообщений: 1693

« Ответ #3 : 02 Март 2008, 08:48:34 »
Nemo intellegit, quid
Цитировать
Agnomen contra ψευδωνύμως
significat? Шокированный  Quare contra utitur?
-------------------------------
Ucraina cremata est in Aedibus collegiorum opificorum
 IP: [ Записан ]
0 Пользователей и 1 Гость смотрят эту тему.
« предыдущая тема следующая тема »
Печать
Страниц: [1] Вверх  
« предыдущая тема следующая тема »
Перейти в:  

Powered by MySQL Powered by PHP Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006, Simple Machines Valid XHTML 1.0! Valid CSS!
Theme © Copyright by Electron Inc