Lingua latina aeterna

Lingua Aeterna => Translationes => Тема начата: Vestigiarius от 28 Декабрь 2013, 14:35:07



Название: De carmine, quod est "Ludus Danielis"
Отправлено: Vestigiarius от 28 Декабрь 2013, 14:35:07
Vestigiarius linguae aeternae cultoribus s. d.

Ex annis, Latinissimi, delectatus sum eo carmine mediaevali, quod “Ludus Danielis” inscribitur. Res enim est mirifica “Horti Musici” nec non “Scholae Hungaricae” cantatoribus. Dubio tamen, quin in Russicum rhytmico modo adhuc conversa sit. Ego quidem solam Ludi versionem saltem scio, qua PROSALI (una cum hungarica, anglica, francogallica, germanica) phonodiscus huius “Scholae Hungaricae” est suppletus. Sed quis vestrum, vates, multos labores imponet “Ludum Danielis” Russice versificando (atque edendo)?   ;) Opus est magni momenti ad mediam Latinitatem humanitatemque inter nos Russos propagandam.
Restat in praesenti, ut omnibus vobis Novum annum bonum, faustum, felicemque exoptem.