Lingua latina aeterna

Lingua Aeterna => Translationes => Тема начата: Timotheus Myakin от 24 Июль 2013, 03:46:24



Название: Liber Latine conscriptus novus, qui Rutheniae editus est
Отправлено: Timotheus Myakin от 24 Июль 2013, 03:46:24
Salutem vobis omnibus dico, carissimi carissimaeque! Iam a me liber novus philologicus Latine conscriptus est. Hic liber inscribitur " Per coloniam Agrippinam ad Lesbum: Sapphus fide dignae occursus" (Novosibirski editus est primo anno MMXIII A. D.). Puto aliquot lectores vestrum hunc librum meum legisse paulatim in bibliothecis nostris. Sed videor nos (una cum H. Nikitinski, qui Latine autem mediocriter conscribere -eheu!- sciverit solum) scriptores Latini ultimi facti esse. Ipsum librum meum hinc extrahere possitis http://nsu-ru.academia.edu/TimofeyMyakin


Название: Re: Liber Latine conscriptus novus, qui Rutheniae editus est
Отправлено: Passerculus от 24 Июль 2013, 11:13:08
Salutem tibi dico plurimam vir Latinitate dignissime! Librum tuum in internete inveneram et libenter legi, placent enim mihi historia atque litterae antiquae. Non solum librum tuum, sed etiam carmina tua legi, haec quoque mihi placent valde. Ego vero, si mihi est tempus, linguae Latinae operam do, et interdum eam utor. Sunt perpauci nunc, qui latine sciant, vel si sciant, loqui non audent ;)
Sine ulla dubio ,inceptio tua, latine carmina componere, laudanda est . Etiam video vos latine optime scire, idcirco, si vultis, latine scribite in hoc forumo :)
Ecce, possum addere ex forumo "Septimontium" carmina tua, quae ibi inveni et legi:

http://septimontium.bb-fr.com/t321-topic (http://septimontium.bb-fr.com/t321-topic)


Название: Re: Liber Latine conscriptus novus, qui Rutheniae editus est
Отправлено: Timotheus Myakin от 24 Июль 2013, 23:04:51
Gratias ago tibi, Passercule carissime! An nomen tuum proprium mihi notum sit? Scribe mihi, carissime, et dic, quaeso, quid tibi ipsi velis.


Название: Re: Liber Latine conscriptus novus, qui Rutheniae editus est
Отправлено: Passerculus от 25 Июль 2013, 10:13:49
Et tibi gratias, amice, id libenter faciam ;)