Lingua latina aeterna

Lingua Aeterna => Colloquia latina => Тема начата: Quasus от 23 Июль 2010, 14:16:04



Название: De historia litterarum Latinarum
Отправлено: Quasus от 23 Июль 2010, 14:16:04
Hanc paginam interretialem nuper inueni

https://www.lrz.de/~stroh/scholae/vl_litteraelatinae_wise09-10/litteraelatinae.html

permultis cum mp3. Wilfried Stroh seu Valahfridus tractat Latine de historia litterarum Latinarum.


Название: Re: De historia litterarum Latinarum
Отправлено: Passerculus от 18 Апрель 2012, 09:43:57
Diu hanc paginam spectavi et scholas audivi.Male est.Scholae haud bonae sunt,praelector festinat et ridet,etiam cito dicit,quamquam articulate  :(


Название: Re: De historia litterarum Latinarum
Отправлено: Quasus от 18 Апрель 2012, 13:50:21
Equidem cum haud omnia audiuerim, non parum tamen didici. Nec possum igitur dicere eas praelectiones esse nequam. Satis placet quomodo Valahfridus dicat. Quidnam tua sententia non decet praelectorem ioco uti?


Название: Re: De historia litterarum Latinarum
Отправлено: Passerculus от 18 Апрель 2012, 23:54:22
Tamen Valahfridus bene et cito Latine legit,eae scholae mihi non placent.Sine iocis,sine risu et sine clamore audire amo :)


Название: Re: De historia litterarum Latinarum
Отправлено: Quasus от 19 Апрель 2012, 02:25:37
Rogo ut si quid huiusmodi inueneris, omnes certiores facias. :)