Lingua latina aeterna

Lingua Aeterna => Colloquia latina => Тема начата: Georgius Semenovus от 13 Июль 2009, 05:53:35



Название: Epistula accepta
Отправлено: Georgius Semenovus от 13 Июль 2009, 05:53:35
Haec est epistula accepta die Saturni
Цитата: Petrus Tulius
Petrus Tulius Amicis omnibus latine loquentibus s.p.d.
Carissimi amici, cui liguae latinae et latinitatis universae iam dudum fautor sum,
consaluto tam creditabilem laborem vestrum in situ retiali. Medicus sum olim
studiosus Gymnasii Humanici. Mihi est ars mederi morbi qui ens in corde habent. Sunt
mihi multi anni, quinque et quinquaginta annos natus sum.  Libet mihi participatio
esse in parte Circuli Latini Prageni velut articulus litteras rete electronica
scribens.  Ego homo humanus sum, lingua latina confert ad tranquilitate animae meae,
illius prudentia gratissima est utendo multarum vivarum linguarum, ut ait amicus
meus magister Carolus Mares, qui professio historiae et linguae Latine est. Sum
amicus vester. Scribebam urbe Lunae Boiemicae a.d. XVI. Kal. Jul.
a. MMIX anno incarnationis Domini.       





Название: Re: Epistula accepta
Отправлено: Quasus от 16 Июль 2009, 18:08:10
Tūne, Georgī, hanc epistulam accēpistī? Tum quam ob rem ille Petrus plūrēs persōnās salūtat? Rem nōn omnīnō intellegō, neque intellēxī quid verbum "prageni" sibi vellet et quō dē circulō agerētur.


Название: Re: Epistula accepta
Отправлено: Lentus от 21 Июль 2009, 23:00:20
Quase care! (Veniam oro Georgi, ut sententiam meam pro te posuerim!)
Omnia scripta satis dilucida sunt. Pagina nostra “Lingaeterna” non habet locum, ubi adventor libere scripta sua omnibus relinquere possit sine inscriptione nominis. Qua de causa Petrus litteras suas Georgio misit. Pragenus est urbs Прага, et circulum illum, de quo res agitur,  eius regionis nativae esse videtur. Vide hic     http://circulus.xf.cz/www/


Название: Re: Epistula accepta
Отправлено: Quasus от 22 Июль 2009, 04:00:13
Ah, nunc res clarior est. Ille Petrus de se narrat, ergo communicare in animo habet; hic scribere scilicet non potest, ergo nos ad illum circulum invitat. Tum cur nexum non praebuit? :o