Lingua latina aeterna

Lingua Aeterna => Colloquia latina => Тема начата: Georgius Semenovus от 13 Август 2008, 18:13:42



Название: GRATULAMUR!
Отправлено: Georgius Semenovus от 13 Август 2008, 18:13:42
Scaevola
Diem natalem tibi gratulor, laetitia et felicitas nostra! Lux Solis!
Felicitatem et gaudium tibi precor! Fortuna tibi adjuvet!


Название: Re: GRATULAMUR!
Отправлено: Lentus от 13 Август 2008, 23:12:16
Scaevola congratulor tibi diem natalem!
Opto tibi, ut Apollo te illuminet luce suo divino et Musae comites assidue tibi adsint.
Precor valetudinem optimam firmissimamque, ac omnia tua optata consiliaque tibi eveniant!
Item sit bene tuis propinquis, consanguineis amicisque, quia si bene fuerit eis, tum quoque tibi bene erit!

Maria - domina insignis!
In oculis pervigil ignis!
Et pulchro, culto nites ore,
Et indole - Sophiae more!

Amaris intime, mellilla, 
Ab omnibus, nam es scintilla,
Quae animas delenis, mitis,
Flammosis versibus politis.

Adsis frequenter Heliconi!
At Musis atque Appoloni
Sis semper amicissima,
Amore mutuo plenissima!

Sis optime vegeta, sana,
Amata, felix, perhumana!
(Atque
Maestitiae frequenti tali
Dic in aeternum: “Bene vale!”)

Etiam tibi ex animo gratulor Scaevola!
Vige, vire, flore!
Cura ut valeas!


Название: Re: GRATULAMUR!
Отправлено: Scaevola от 14 Август 2008, 00:05:50
Gratias vobis ago atque habeo :) :) :) :)


Название: Re: GRATULAMUR!
Отправлено: Georgius Semenovus от 01 Октябрь 2008, 07:47:35
Georgius et Scaevola Lento S.P.D! :)

Diem natalem tibi gratulor, care Lente!

Vale!


Название: Re: GRATULAMUR!
Отправлено: Lentus от 01 Октябрь 2008, 21:37:46
Gratias ago vobis, percari Georgi et Scaevola,
pro congratulationibus candidis vestris!


Название: Re: GRATULAMUR!
Отправлено: Georgius Semenovus от 14 Октябрь 2008, 14:19:07
Vah! An dies natalis tuus hodie, kronin? :o Gratulamur tibi igitur! :)  Felicitatem et Fortunam tibi optamus sincere!