Viris
Magnificis, Nobilissimis, Consultissimis, Amplissimis, Prudentissimis,
Auctoritate, Meritis atque Dignitate inclytis, Civitatis liberae ejusque
imperialis Mulhusinae Consulibus ac Senatoribus, universis Patriae
Patribus virtute, singularibus ornamentis atque omni laude conspicuis
Dominis meis et Mecaenatibus summis piissimo obsequio sacrum esse vult
humilis ac demississimus Cliens Johannes Justus Martius.
1. Sextus annus
est, ex quo in Russiam commeavi, et vidi, quae alii tantum fama acceperunt,
et motuum, quos tota Europa mirata est, spectator ipse fui, ac ut pleraque
acta fuerint, praesens observavi. Tum auctor tumultuum Stephanus Razinus
venit in conspectum meum, qui audacia atque immanitate sua effecit, ut
seditionis, quae Moscoviam tunc non modo perturbavit, sed etiam in
extremum discrimen adduxit, initia, cursum atque exitum tradere cogitarem,
et sive meis illa ipsa oculis adspexi, sive ex propinquo haud falsis
indiciis accepi, in commentarios referrem.
2. Quod prius
quam expediam, paucis docebo, quod vetus Moscoviae ingenium, quae facies,
quod nomen fuerit, quibus item vicibus creverit, quas provincias
acquisiverit, et quomodo se a Ta-taris in libertatem vindicaverit, ac in
tanta finium amplitudine imperium, nimia alioqui mole facile ruiturum
servaverit.
3. Principio
totus ille tractus
Scythia
appellatus est,
inde Rhoxolanorum nomen increbuit, ac diu multumque in
usu ac sermone hominum fuit, usque dum Russi et Moschovitae
dicerentur hae gentes, et fractis Tatarorum viribus, amplissimas Europae
Asiaeque provincias obtinerent.
a. Ex Strabone
Geograph. lib. 7. et lib. 2. collat. Intelligimus, partem Scytharum fuisse,
et habitasse trans Borysthenem. Plinius H. N. lib. IV,
cap. 12, juxta Alanos, qui Lithuani sunt, collocat et
Rhoxalanos scribit, paulo aliter, atque Strabo, qui Ροξολάνους extulit. Et
huic loco inserendum est, quod Jornandes cum de rebus
Geticis
traderet, in describenda
Scythia
luculentam
operam collocaverit, Borysthenem vero Danastrum dixerit, p. 84.
Nec de Moschorum vocabulo dubitamus, esse antiquissimum, quanquam et
Strabo eo designavit Asiae populos, ac regioni Moschicae partim Colchos,
partim Iberos (Ponto finitimos, non Iberi fl. accolas) partim Armenios
attribuit, lib. 11, quem sequitur Pomponius Mela de situ orbis, lib. 3.
cap. 5 et ad sinum maris Hyrcani, atque adeo extra Europam positos refert.
Hos a Mesech, sive Mosoch, deducunt Philippus Cluverius Germ. antiq. lib.
I.
cap. 4; Chron.
Cario-Peucerianum lib. 1, p. 23; G. Hornius hist. Imp. p. 123. Ita vero
ignorari non potest, ut Scythiam, sic et Moschos quondam ratione Asiae
atque Europae ab se distinguendos fuisse. Sed cum ad medii aevi scriptores
pervenimus, incertum, quae causa fuerit, quod Moschorum, qui Europam
colunt, regio, quae alias Russia est, Graecia quoque cognominata fuerit,
apud Adam. Bremensem hist. Eccl. 1.2. cap 12, et de situ Daniae p. 139.
Nisi forsan quod Graecorum ritum teneant, et quod ipsis commercia invicem
iuerint. Henr. Bangert. ad Helmold. 1.1. p. 3. Nec pauci tamen Russos
distinguunt a Graecis, praeter caeteros Luitprandus 1.5. c. 6; Sigebertus
ad A. 936. Ille sane aquilonares vocat, et generali notione refert quoque
inter Normannos, coni. Liutpr. 1. 1. c. 3; Ch. Besold. hist. Imp. orient.,
p. 101; Reinecc. 1.2. ad poet. anonym. p. 21. Quid vero causae fuerit, cur
Russi appellati fuerint, non perinde est certum, et fabulas narrant, qui a
Russo,
Principe
quodam Dalmata,
arcessunt: inter quos est cum multis aliis Georg. Hornius orb. pol. part.
1. cap. 3; Sigisimundus Baro ab Herberstein a Russia, antiquo oppido
initium appellationis hujus duxit, sed haud temere istud probem, quia
constat Russorum incertos esse annales, et prius quam transissent in
Europam, Rhossos dictos fuisse, Samuel Bochart Phaleg lib. 3. cap. 13;
Helmoldus in Chron. Slav. Ruzos cognominat, Johannes Tzetzes Graecus
scriptor Rhos, et a primis in Asia sedibus Tauros extulit. Verum mihi non
est propositum haec omnia complecti, qui omnes conatus atque studia
referre debeam ad historiam Razini, hic vero tantum attingere scriptores,
qui et in parte suscepti hujus operis usui atque ornamento esse possint.
Cumque horum. multi sint, tum vero hic memorandi in primis erunt post
Herbersteinii Commentarios rerum Moscoviticarum; Matthias a Michou de
Sarmat. Europ.; Paulus Oderbornius 1. 1. histor. Johannis Basilidis; Joach.
Vadianus in descript. Sarmatiae; Jac. Spigel schol. in Aen. Sylvium p.
256; Stephan Kakasch itin. Pers. pag. 38 seq.; Jobannes Mayr ad A. 1503;
Paulus Jovius de Moscovitar. legatione; Laur. Surius comment. rer. p. 31.
seqq. edit. Colon.; item scriptores rerum Polonicarum Alexander Guagninus
in descript. Moscov.; Reinholdus Heidensteinius de
bello
Moscovit.;
Antonius Possevinus Colon. edit.; epitome genealogiae Ducis Moscoviae;
Paulus Piasecius episcopus Praemisliensis; inprimis Adamus Olearius, qui
per Moscoviam acTatarorum regiones iter facit in Persiam, et situm
loci, et ritus moresque gentis oculis aspexit suis; Hermannus Fabronius
Mosemannus hist. Moscov. cap. 13, qui quemadmodum interpretandus sit, et
quae scripserit, juxta cum ingarissimis scivit Vincentius Placcius, qui
cum tot ex abdito eruere nomina vellet, nec de viro hoc, nec de operibus
ejus, praesertim monarchia Caesarea, et descriptione imperiorum, quid
leviter cognitum habuit, Syntag. pseud. p. 205. Religionem Russorum ac
caetera instituta praeter dictos scriptores, Herbersteinium Possevinum,
Jovium, Guagninum, persequuntur Johannes Faber lib. de relig. Moscovit.;
Martinus
Crusius Theol. Moscov.; D. Chytraeus ,de stat. Eccl. Graeciae, Adrianus
Regenvolscius in Syntagm. Eccles. Slavon.; Aub. Miraeus de stat. relig.
Ghristian.; Edoard. Brerewodus scrutin. religion. Nec mihi in praesentia
est declarandum, utrum ex Metrophane Critopulo desumenda pariter ac
dijudicanda sit formula sacrorum Russicorum. Certe autem juxta Metrophanis
confessionem huc pertinent publicae epistolae Johanis Metropol. Russ. ad
Episc. Rom. et Jeremiae Patriarchae Constantinopolitani, quarum altera
anno post natum Christum MDLXXVI missa est ad Theologos Wirtembergicos.
Nec nunc in eo argumento moramur temeritatem Leonis Allatii, viri
quamlibet alias docti, et minime in antiquitate hospitis, quam dudum
castigatam esse scio. Sed qui de jure ac legibus Moscovitarum aliquid
literis consignaverint hactenus in ipsa Moscovia mihi non occurrerunt.
Fecit autem hujus operae mihi ac posteritati spem Johannes Grawinckel, vir
ingenio promptus
et si incepto
exitus respondeat, rerum Moscoviticarum chronicon pariter et Tzarici
imperii legum codicem, qui Uloschenie appellatur, editurus, et
qua jacta illic libertatis sacrorum nostratium fundamenta fuerint, ac res
actaque Comitis Waldemari eo pertinentia enarraturus. Tantum hic de
Russia
subjungimus,
eam vel dici nigram, sive minorem, vel rubram, quae sunt Polonicae
ditionis vel albam, sive majorem, quae et Massogetarum, et Rhoxolanorum,
seu Moschorum appellatur, observante etiam Jo. Aventino 1.4 annal. Boj.
p. 360, conf. Lucas de Linda descript. Geogr. Polon. et Moscov. Ac de his
Russis quoque tradiderunt scriptores Graeci Cedrenus, Zonaras, atque ex
his etiam Thuanus ad A. 1558; F. Hieronymus Romanus republ.
del
mundo 3. part.
a cap. 11 usque ad 16 edit. Salamant.; Gasp. Ens thes. polit. apotelesm.
72, ubi tamen falsi aliquid admiscet; novissime descriptio Moscboviae
Elzeviriana.
4. Constat de
vetustate gentis, et supervacuum est, eo plura scribere, siquidem hinc non
aliter, quam ad praeparandos animos, ac per instituti occasionem
commemorare institui, quemadmodum pro imperio ac libertate
dimicaverint Moschi, et Tataros, a quibus CCC fere annis oppressi fuerant,
ajecerint, ac se in imperium nulla Scythis lege parendi obnoxium,
asseruerint.
5. Primus hoc
aggressus est et perfecit Johannes III, qui non inodo Russiam in plures
Principes
partitam in
suam unius potestatem redegit, sed etiam de Tataris, qui has terras
occupaverant, triumphavit, ac superioris imperii faciem ita vertit atque
immutavit, ut nullum Tatarici dominatus vestigium retineret. Quibus rebus
magni cognomen adeptum esse ferunt, et filio, cui Basilio nomen erat,
prodidisse imitationis exemplum, et conficiendi cursum ejus laudis, ad
quam pater felicissime ingressus fuerat. Neque Basilio animus, nec
consilium defuit, ut qui mox ditionis suae faceret Smolecensem Principatum
et subacta Plescovia regni fines melius tueretur, ac demum boc quoque
magnum et memorabile susciperet, ut ab occupando Casanensi regno proxime
abesset. Sunt etiam, qui tradant, huic primum Tzaaris titulum esse additum,
ac ad nostra usque tempora retentum, et factis accessionibus regnorum
Casanensis atque Astracanensis sub Johanne ejus filio amplius adornatum.
Illud enim non dubitanter affirmo, et quia memoria dignum est, tradi a me
oportet, Basilium neque occupasse ea regna neque in scripturam tituli
redegisse.
b. Paulus
Jovius, de Moscovit. legat., hanc tituli. formam ex curia Basilii
expressit: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Imperator ac dominator
totius Russiae, nec non magnus Dux Volodemariae, Moschoviae,
Novogrodiae, Pleschoviae, Smoleniae, Tfferiae, Jugoriae, Permniae, Vetchae,
Bolgariae etc. Dominator et magnus Princeps Novogrodiae inferioris terrae,
Cernigoviae, Razaniae, Volotchiae, Rezeviae, Belchiae, R.ostoviae,
Jaroslaviae, Belozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniaeque etc. Quem titulum
retinet Petrus Bertius, etsi regionum, a quibus sumptus est, nomina
adferat non iisdem, quibus apud Jovium extant, literis scripta: brev. orb.
terrar. p. 56. Ut vero exarari literas recte et Geographiae convenienter
oporteat, vel ex sola Elzeviriana Moscoviae descriptione colligas, ut
compleri vero titulus et plene ac more et exemplo curiae novissimo scribi
debeat, post Olearium tradere voluit Jo. Frid. Popping. orb. illustr. lib.
2. p. 404. Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et
magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia
Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani,
Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum
Tzarium dominus atque dominator. Apud Goldastum legitur titulus multo
brevior, isque a Rudolpho II Caesare attributus: Serenissimo ac
potentissimo Duci Theodoro Wanowitz Czaro, et Magno Duci Russiae,
Wlodimiriae, Moscoviae, Novogradiae, Tom 3, const. Imp. ad annum 1594. —
Johannes Christ. Becmannus eo libro, quo multam laudem consecutus est, de
tit. reg. diss. 1, cap. 2, n. 6, putat, Johannem Basilidem primum fuisse,
qui Tzaris titulo uteretur: sed uti non negabimus, ab eo adjectione regni
Casanensis et Astracanensis amplificatum, ita viro doctissimo non potest
displicere, si nos id de Johannis Basilidis patre asseramus. Id vero
omnibus notissimum est, Moscovitas in servandis titulis esse
pertinacissimos, et legatos ipsorum affirmare, capite luendum fore,
siquando in scriptura tituli per errorem laberentur, quod anno superiori
LXXIII testimonio suo comprobavit Paulus Menesius a Bitfodels, Baro Scotus,
cum oratoris munere perfungeretur, ac Serenissini Potentissimique Tzaris
omnium Ruthenorum autocratoris ablegatum se ad Imperatorem Romanum,
Electores Saxonicum et Brandenburgicum, ut et Rempublicam Venetam
Pontificemque Romanum, literis eo datis doceret. Potestque esse
documento Nicolaus Heinsius, vir ingenio et prudentia singulari, qui
quum anno MDCLXX Moschuae Ruthenorum legati obiret officium, expertus est,
quam difficulter inflecti Tzaris animus atque mitigari posset, cum de
accipiendi eo ac in aulam deducendo consultaretur: quin et hoc anno
constitit, nec a vestigio veteris ritus discedere, neque pati voluisse, ut
vel leviter aliquid ex antiquo more mutaretur. Dum vero haec persequimur,
haud praetermittere debemus, Tzaris titulum reipsa cui nomine regiae
dignitatis paria facere, tamen, ut hodieque opinio est apud Moschos, plus
in Tzaris, quam in regis titulo inest dignitatis, quod praeclare exposuit
Baro Herbersteinius. Atque eo spectat, quod scriptor Mercurii Gallici,
tom. 3, affirmavit, Michaelem Fedorowitzium per oratorem suum
pronuntiandum curavisse ad Matthiam, se ex antiqua Caesarum familia
prognatum esse. Praeterquam autem quod id falsum est, dubito de hujus
commemorationis fide, et alias exploratum habeo, multa falsa in Mercurium
Gallicum irrepsisse, ac Gab. Bartholomaeum Gramondum ejus scriptorem
quoque mendacii non praeter meritum coarguisse: lib. 10 histor. Galliae p.
474., Forsan et hujus, si quid tale accidisset, mentionem facturus fuisset
Paulus Piasecius, qui uti ad res alias, ita imprimis ad Moscoviticas
digreditur, et alibi narrat, Theodorum magnum Moscoviae Ducem de
impertiendo regis titulo Pontificem Romanum solicitasse: chron. p. 112.
Quanquam et causas adducere possimus, propter quas a Piasecio nunc quoque
discedamus, constatque ex actis illorum temporum, Theodorum non fuisse ea
voluntate erga Pontificem, ut ab eo regium peteret titulum, quod nescire
non potest, qui vel cursim legit Herbersteinii commentarios rerum
Moscoviticarum, inquantum respondent illis temporibus, quibus ista
contigisse memorantur. Neque ipse Paulus Jovius sibi constat, dum refert,
Clementem VII. Pontificem obtulisse ultro Basilio regiam dignitatem, si
adjungere se ad Romanae Ecclesiae societatem vellet. Mox autem subjungit,
cupivisse Basilium concessione Pontificis regium titulum promereri: nec
multo post dubitans scribit, famam tulisse, quod a Caesare Maximiliano
titulum ejusmodi postulasset: de legat. Moschovit. edit. Basil.
6. Nihilo
segnior Patre fuit Johannes cognomento Basilides, neque ullam augendi
imperii occasionem praetermisit, sed quia animo a lenitate alieniori erat,
et hanc unam firmando dominatui idoneam viam putabat, inter tyrannos
numeratus est. Neque de eo ambigitur hactenus, quod saepe multumque ab
officio boni Principis recesserit, nec pauca praeter jus fasque admiserit,
illud tamen, nec temere, affirmandum est, pleraque de eo magis odio, quam
conscientia factorum prodita fuisse, nec modo multas et longinquas
expeditiones suscepisse, sed etiam plurimas victorias reportantem,
Casanenses ac Astrachanenses in sua verba adegisse, hisque rebus et
magnitudini suae animum, et fortunae potentiam aequavisse.
c. Jacob. Aug.
Tbuanus ad A. 1584 ita de Paulo Oderbornio iudicat, ut nullo negotio
intelligatur, eum exaggerasse Basilidis facta, ut significantius tyrannum
repraesentaret. Eandem in suspicionem vocat Alexandrum Guagninum, atque ex
Thuano repetit descriptio Moscoviae Elzeviriana p. 114, ac in sequentibus
usque eo ipsius res actaque aestimat, ut ab ipso regibus, qui imperia
ampliora efficere student, petendum esse exemplum censeat, p. 150. conf.
p. 180. Est vero mihi codex manuscriptus, haud dubie non visus Thuano, sed
qui paria cum Oderbornio tradit, eumque sequitur Horsey Anglus ab
Elisabetha ad Johannem Basilidem missus, cum quo conjungi potest Belga L.
van der Bos, qui in describenda ejus saevitia conveniunt, nec abludit
Olearius, ne Guagnino appareret dissimilis. Ut tanto minus mirandum sit,
cur his subscripserit Erasmus Francisci in Theatro actorum lugubrium, XVI.
Et tamen nil veretur Thuanus idem, quod antea scripserat, repetita vice
alibi mandare literis, et quod ad hoc institutum, ac refellendam vulgi
opinionem spectat, talia de eo referre, quae et magnum et fortem animum
demonstrant, ad A. 1606. Omnino autem Thuanus, qui cum doctrinae studio,
tum reipublicae tractandae usu summam est consecutus laudem, ignorare non
potuit, multos in Basilidem scripsisse asperius, sive errore deceptos,
sive odio impulsos, sive
quod nescirent,
plura exigi ad noscendum tyrannum, quam aliquot tyrannica facta.
7.
Verumenimvero rebus humanis erepto Johanne Basilide, magna conversio facta
est, nec fortuna Theodori neque autoritas viguit, tum vero orbitas, ut
fieri alias solet, spreta est. Eo A. MDLXXXXVIII sine liberis mortuo, pro
Basilidis filio quidam se gessit Gregorius Strepius, et Demetrium Theodori
juniorem fratrem, qui jam ante per insidias Borisii perierat,
lineamentorum similitudine mentitus, pessimam hanc ad regnum viam
affectavit.
Sed non impune
tulit audaciam Strepius, nec modo imperium, sed etiam vitam amisit:
postque haec cadaver saevitiae subjectum est, et ducto per genitalia fune
raptum, ac omnibus modis foedatum. Horret imagine crudelis exempli animus,
eo magis, quod sint, qui existiment, Strepium, de quo dixi, verum fuisse
Demetrium, et vita functo Theodoro, Basilidis filio, sorte nascendi
Moschis imperare debuisse, nunc vero contra jus fasque deturbatum, et per
dedecus atque ignominiam occisum fuisse. Quanquam autem id multi, tamen
non sine dubitatione tradunt, alios autem vel solus Petrus Patersonus
Upsalensis adduxit, ut credant, Strepium fuisse impostorem, et simulasse
se pro Demetrio, atque adeo meruisse, ut dignitate quae ad ejus familiam
non pertinebat, excideret, ac perduellionis infamia notaretur.
d. Hujus viri
relatio visa et lecta est Thuano, qui ejus meminit ad A. 1606. Post
Thuanum Piasecius hanc operam navavit, non tamen certiora proferre potuit,
ac Thuanus, qui praedictam relationem commemoravit potius, quam assensu
suo excepit. Piasecius de origine Demetrii, verane, an commentita sit,
parum constare scribit,.ad A. 1604, cum tamen ille et explorare haec
melius et exequi rectissime potuisset, si certi aliquid invenire, et
posteritati tradere potuisset. Sed id quoque in ambiguo reliquit Michael
Gasp. Lundorpius contin. Sleidan lib. 3. ad A. 1606. Ego quantum
perspicere posse mihi videor, existimo saltem, non satis recte ac sincere
Russos in hac causa officio suo functos esse. Nimis vero simplex
credulusque fuit scriptor anonymus belli Polono-Moschici, qui quod vulgo
de impostore Demetrio proditum est, ita refert, ut eum ne dubitasse quidem
appareat.
8. Per id
tempus res Moschorum afflictissimae erant: nam et veterum rnalorum
recordatio dolorem renovabat, et praesentibus remedium adferri non poterat.
Vix credibile dictu est, tam tetra facinora ac fraudes admisisse Borisium,
et magnorum Ducum longo tempore fundatam domum evertisse, sublatoque
Theodoro, cujus opinio maleficii de ipso est, ac oppresso, dubium ejus, an
Basilii Suiskii scelere, Demetrio, tot et tantis motibus alimentum dedisse.
Postea enim quam caedes Demetrii, quae hortatu Suiskii patrata est,
vacuum locum fecerat, Suiskius excitatus est ad spem capessendi Moschorum
imperii, quod retinuit usque ad MDCX annum. Cumque hunc proceres loco
dimovissent Vladislaum Sigismundi filium e Polonia acciverunt, cui vix
sacramento adacti erant, quum apparebat, infidam hanc pacem ac lubricum
obsequium fuisse, et neque naturam, nec consuetudinem, quae natura
potentior creditur, Moschos regimini ac moribus Polonicis assuefacere
potuisse (e): sive enim Vladislai, quem elegerant, absentia ipsis suspecta
erat, sive dominatum, qui animis occurrebat, verebantur, certe peregrinum
imperium fastidiebant, et injuria se affectos querebantur. Quo circa
tandem a Vladislao defecerunt et inclinatis in Michaelem Federowitzium
animis, hunc optarunt pariter et anno MDCXII communibus suffragiis
successorem nominarunt virum materno genere a Basilide oriundum, et qui
tunc plurimum poterat, ac merebatur, ut servator suae gentis diceretur.
Nam
et praesenti
animo accessit ad rempublicam, et autoritate atque consilio XXVIII annis
tenuit, et multis laboribus defensam, factionibusque sopitis
(f) instauratam filio Alexio Michalowitzio reliquit.
e. Format situs
ingenia, et facit, ut contrariis studiis ducantur gentes, nec quidquam tam
sit carum his, quod illis non miserum atque acerbum videatur. Id si
perspicere libet, uti possumus opera Reinholdi Heidensteinii, qui lib. 3
hist. rer. Polon. p. 123. ita describit Moschos, ut quam facillime
intelligatur, eorum ingenia et mores plurimum abhorrere a Polonicis, et
plurima utrisque adversa esse, quae novissime apud animum suum proposuit
Andreas Olsowskius, cum tractaret controversiam de censura candidatorum
sceptri Polonici, vir inter populares suos apprime eruditus, et rerum
civilium scientissimus, ac dicto libello non mediocrem laudem, imo palmam
inter omnes qui in istius argumenti curam. incubuerunt, adeptus, conf.
auctor Lineamentor. Sarmaticor., § 23. Quod cum sapientes aestimant, paene
diffidunt foederi, quod proxime inter Moschos Polonosque coaluit,
praesertim si juvat reminisci superiorum actorum, quanquam quae ratio ejus
ineundi, eadem et conservandi existimatur, hoc magis, quod Michalowitzius
non est dominandi nunc cupidus, et ejus atque Polonorum versus Turciam est
aequalis metus, nisi tamen sublato Turcarum metu, contingat, Podoliam esse
novae maleriam litis, quod sane quin fieri possit, non negaverim, nec
mirabor, si fieret, quandoquidem purpurati, quos Bojaros dicimus, Tzaris
sui, qui hodie rerum potitur, ingenio et indulgentia facile abuti ad
quaestum possunt; nam is, quod fateri non erubesco, sacris.quam negotiis
civilibus intentior, consilia, quae Bojari conducere arbitrantur, non
aliena ducit a dignitate sua, nec impedit facile. Sed haec alio pertinent:
ego enim non futura sed transacta expendere destinavi.
f. Jam eo loco
respublica Moschorum erat, ut brevi occideret, nisi opem tulisset
Fedrowitzius, qui bellorum civilium incendia restinxit, et cujusdam, qui
altera vice se pro Demetrio gerebat, revera autem et citra omnem
dubitationem impostor erat, ac novas turbas concitabat, recens conflatam
potentiam oppressit, Paulus Piasecius ad A. 1612. Postea se munivit contra
externam vim, et quamvis eum saepe fortuna contra Polonos destitueret,
tamen ratio salutare hoc consilium subministravit, ut anno 1634 pacem cum
Polonis faceret, et Vladislaus omni per superiorem electionem quaesito
juri renuntiaret, tituloque Magni Ducis Moscoviae abstineret, idem ad (d).
A. scriptor belli Moscho—Polon. p. 41.
9. Cum his et
talibus casibus defuncti essent Moschi, ac ex omnium sententia res
confecta videretur, successio Alexii Michalowitzii anno MDGXLV magnum apud
omnes pondus babuit, creditumque est, eum et fortunae amplissimae capacem,
et fortissimis imperatoribus aequalem fore. Jamque nil ad summi fastigii
gloriam deerat, quum ab suis solicitatus ad capessendum bellum, fecit, ut
magnus ex eo toti Moscoviae timor impenderet. Primo Polonos, nec inultus,
lacessebat, tum impetum in Suedos effundebat, sed postea magno suo malo
expertus est, quam cum strenuo ac ad pugnandum obstinato populo res
fuisset. Verumenimvero cum tandem bostes aequa satisfactione placavisset,
domi periculum adiit, nec unquam major calamitas fuit, quam cum auctore
Stephano Razino turbae motusque existerent (g): nam iis non modo Moscovia
metu perculsa, sed etiam tota Europa expectatione futuri eventus
aliquandiu suspensa fuit.
g. Non bic
morabitur ordinem nostrum tumultus, qui anno 1648 ortus et exitio
aulicorum Plesseow et Tycbonowitz, terminatus est.
Mirum tamen
videri potest, quid sit, quod cum gens ista praeter ingenitam erga Tzares
suos venerationem, servituti assueta sit, tam subito ad seditionem
concitandam impelli possit, nisi cognitum esset, ingenia ejus populi esse
mutabilia, et quanquam fraeno dominatus retinentur, tamen cum nimis
injuriis affecta, ad desperationem adiguntur, in desperatione fieri
saeviora, quod scite tradit et profundi ingenii argumento persequitur
Gabriel Zinanus in Heracleide, carmine Italico erudito et pertinente ad
civilem usum.
10. Proximum
est, ut a quibus initiis omnia profecta sint, exponam, et qua ex causa et
quibus viribus tantam rebellium multitudinem coegerit Ratzinus, tradam.
Accepi gente Cosacum (h) fuisse, Moschis neque odio, nec injuria cognitum,
sed fidum factorumque conscientia innocentem, quoad Dolgoruka imperium
militare mitigabat. Simulatque autem hic severius statuebat in Cosacos, et
missionem petentes contra voluntatem retinere studebat, invito eo
evaserunt: quod cum indigne ferret Dolgoruka, magno numero milites misit,
qui dilapsos revocarent; ipse exempli causa de praefecto qui Ratzini
frater erat, supplicium sumit. Id vero crudelitatem interpretatus est
Ratzinus atque ab eo tempore mutavit animum et pristinam fidem, nilque
prius in votis habuit, quam ut ulciscendo demeret sibi ignominiam, et
longe plurimos impelleret ad cogitati sceleris societatem.
h. Cosaci unde
nomen habeant, scrutari supervacuum est, quia P. Piasecius, cujus studium
in hac parte aspernari non possumus, exposuit, ac me fere in eam
sententiam adduxit, ut credam, illo capram denotari, forsan quod
mobilitate sua et scandendi nisu haec animalia imitentur, Chron. p. 45.
Reinholdus Heidenstein existimat, hoc vocabulo significari latronem, et ab
origine Persica, sive Turcica repetit, rer Polon. hist. lib. XI. Ego satis
habeo annotasse, a me intelligi Cosacos circa Tanaim habitantes, qui
nostra.loquendi consuetudine Donici appellantur, a fluvio, prope quem
colunt, nomen sortiti. Genus hominum est instabile, et natura sua quietis
impatiens, ac praedandi cupidum; Magno Russorum imperatori non coacti, sed
sponte parent multis insuper immunitatibus donati, praefectum
habent, quem ipsi eligunt, mutati nuper, quum duce Ratzino rebellandi
facultas data esset, postea vero, quam iste victus est, ad obsequium
revocati. Quod de Cosacis, qui in ditione regni Polonici hactenus fuerunt,
perinde optamus, ut pristina civium officia et constantem parendi
voluntatem erga Polonos rursus declarent, et misso Turcarum clientelari
dominatu in amicitiam redeant atque imperium Polonicae gentis. Nam quod
Piasecius tradit, Cosacos, quatenus sub jure et jurisdictione Polonorum
consideratos, proprio et separato reipublicae statu non contineri, res per
se ipsa loquitur, id hodieque ad Donicos, et Moschorum imperio obnoxios
revera pertinere, et quod adeo de his cognitum est, perinde optandum esse
de iis, qui hactenus in regni Polonici ditione fuerunt. Postquam enim
auspicio regis Stephani ad belli artes eruditi, stipendia mereri coeperunt,
jus sane et honor et dignitas Polonorum postulant, ut ipsos a se atque a
republica abalienatos, et A. 1648 ad seditionem concitatos ad officium
reducant, et a motu inde Chmielnicii turbatas res corrigant, eo magis,
quod intelligant, nil Turcis neque esse jucundius neque carius, quam ut
clientelare ejus gentis imperium, quod auctore Doroszenko consequutos se
ajunt, retineant, et Polonis de Provincia, quae ipsis Ukraina dicitur,
decedere compulsis, potentia sedem non Polonis magis, quam Moschis et toti
orbi Christiano formidabilem ibi constituant. Sed vero de Cosacicis turbis,
inquantum Poloniam attinent, vid. Joachim. Pastorius in
bello
Scytho-Cosac.,
item commentarius rerum per tempus rebellionis Russicae gestarum anno 1653
Regiomonti editus; Adolph. Brachelius hist. lib. 7 ad A. 1648; novissime
scriptor Cosacicae rebellion. Germanice evulgatus. Donicorum, qui non modo
aequo et pari jure cum Moschis vivunt, sed etiam multis, ut dixi,
privilegiis aucti sunt, motus anno 1665 occasionem, anno autem 1667
initium habuit, de quo proxime aliquid Germanice emissum est, et scio de
eo commemoratum esse in Theatro atque Diario Europeo.
11. Nec
fallebat ea expectatio Ratzinum, virum obscuro quidem loco natum, sed
calliditate egregium, et ad quodvis facinus audacem, praeterea crudelem,
et vel solo adspectu trucem, corpore item firmo, ac armorum usu atque
aetate robustum valentemque (1), ut Cosaci dignum judicarent cui
praefecturam belli committerent, rati hunc ejus causae, quae jus atque
libertatem suam complecteretur, et ad privatum Ratzini quoque luctum
pertineret, obstinatum vindicem futurum. Non recusabat iste, et consilio
pariter ad vindictam et spem dominatus utebatur: per idem tempus enim, quo
summam ostendebat voluntatem ulciscendi Dolgorukam, hoc miserum quoque ac
acerbum usu veniebat Moschis, quod Cosaci, privilegio de retinendis
transfugis obtentui sumpto, omnibus facinorosis perditisque hominibus, de
quorum infamia judicium apud Russos institutum fuerat, ad se veniendi et
impune manendi potestatem facerent. Quibus rebus tantus flagitiosorum
hominum concursus est factus, ut non sponte ad Ratzinum profecti, sed spe
impunitatis ad eum accersiti viderentur, et quanto quisque esset improbior,
tanto promtius se adjungeret ad seditiosum Ducem.
i. Robustum id
genus esse hominum multa confirmant, et facit apertissimum hoc Ratzini
exemplum, quanquam iis non concedunt Valachi, ut documento est Johannes
Podkova, vir obscurus ortu, sed iis viribus atque corporis firmitate
praeditus, ut ferreas equorum soleas fregisse tradat Reinh. Heidenstein
rer. Pol. lib. 2, p. 119. Id Turcis indicium est generosae stirpis,
venitque hic in mentem recordari Friderici III. septemviri Saxonici, qui
cum Palaestinam obiisset, ex ejus manuum soliditate judicavit Sultanus,
illustri genere natum fuisse, apud El. Reusner, in stemmate
Witikindi, p. 43. Est quoque id saepe signum virorum fortium et plenorum
animi, ut de Philippo Magnanimo Hassiae Comite provinciali perspectum
habeo:
de cujus robore et firmitate laterum, quam in Haynensi Coenobio
declaravit, traditur in chron. Hassico. Apud barbaros nota est audaciae
atque crudelitatis, quae in Ratzino cum impietate conjuncta fuit, ut
partim saevitia in religiosos, partim violatione templorum, partim
contemptu sacrorum testatum fecit, religionem vel Mahumetanam, vel
nullam professus.
12. Dum haec
fiebant, et sine jure, sine legibus, sine judiciis ac sine fide apud
Cosacos omnia agebantur, nondum conquievit Ratzinus, homo sive natura,
sive more suae gentis ferox, et animo jam tum licentia deteriores factos
multo vehementius commovit cum injuriam supremo Moschorum sacerdoti
illatam exaggeraret non quod sentiret recte de sacris, et pietatis
exemplum daret, sed quo speciosum destinatis titulum praeferret, et in
vindicanda re publica, quasi jam afflicta et paene oppressa, omne suum
studim positum esse ostenderet. Sub id tempus erat summo inter sacerdotes
loco Nikon (k) autoritate et prudentia, quantam Moschorum ingenia capiunt,
egregius, atque ad omnia quae agenda erant, animo et consilio paratus, ac
magno Duci ita carus, ut nemo facile existimaret, eum in discrimen
dignitatis venturum esse: sed quum in id tempus incidisset, quo contra
criminationes cauto esse non licebat, nomen ejus de flagitiis quibusdam
delatum est, atque his rebus factum ut mox de dignitatis fortunarumque
amissione periclitaretur, tandem loco moveretur. Illud vero Ratzino
dominatum molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux
animos plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus
fuisset.
Nam
qui rem eo
perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes inimici ejus
fuerant, et nil prius in votis habuerant, quam ut dignitate sua privaretur,
cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem praecipua ac summa
autoritas esset. Propterea ne quid inique fecisse viderentur, omnem rem
exposuerunt Antiocheno et Alexandrino Patriarchis, atque eos in
cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse voluerunt. Venerunt
acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati sententiam
dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod statuerunt,
tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, profecisse consilio,
neque rationibus Nikonem.
k. Iste
Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam operam atque
anctoritatem suam ad amplificationem boni publici et patrocinium populi
conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac in eo omne
studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur, quod facile
consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam
adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et
quaerenti accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam
Patriarchae illatam aversabantur, et hac spe ultionis oblata, non
censebant ignoscendum esse Bojaris, qui privata odia in reipublicae
exitium verterent, atque audendo tam potentes essent, ut neque jus, nec
innocentiam Patriarchae respicerent. Eo spectat, quod reperi in
commeutariis manuscriptis Viri cujusdam non indocti, nec indiligentis:
«Sciebat, inquitt Ratzinus vindictam injuriae in patriarcham
admissae, et fictam ejus restitutionem populo gratissimam fore,
quod praeter meritum et praegravante Bojarorum invidia de gradu suae
dignitatis dejectus esset. Quamobrem in Volga arnne navem habuit, qua
picta Patriarchae quasi praesentis imagine, credi volebat Patriarcham vehi,
qui tamen monasterio inclusus procul erat, nec iste rumor Patriarchae nisi
ad arctiorem custodiam proficiebat», Nempe, ut ex eventu fides est,
simplicem et omnis prudentiae rudem Patriarcham optabant, et dimoto Nikone
obtinebant, surrogato in ejus locum Josepho, viro non equidem malo, sed
simplici et parum intelligente. Habebant tamen Bojari, quod in Nikone
reprehenderent, partim quod civili administrationi se nimis immiscuisset,
partim quod quaedam perperam in religionem Graecam invehere conatus
fuisset: nam de ambitione, quam arguebant, et id genus aliis, nunc
pluribus monere non vacat: tantum addo, annum, quo talis invidia
Patriarcham depressit, fuisse, MDCLXVI. 13. Ad haec spem fiduciamque
Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova Tzar invidia oneraretur. Fuit
ei filius cognomento Alexejus Alexeides, septendecim annorum adolescens,
idemque singulari comitate, quae virtus quanto gratior est in vulgus,
tanto majorem ei amorem conciliabat. Quem cum verum ac legitimum
successorem destinasset pater, et publice anno MDCLXVII conspiciendum
exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque audiebantur: verum
breve boc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem attulit, ita Ratzino
atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro vero affirmarent,
nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in caput ejus
comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor spargebatur,
Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad se trahere
conatos, necem Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant) animo
agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent, rempublicam
conturbasse; quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et Imperii
plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus,
tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus,
vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se
vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum
corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem.
1. Ex
sermonibus hominum minime levium cognovi, Ratzinum clam, et ne
agnosceretur, mutato habitu intrasse Moscuam, et hinc misisse nuntios, qui
explorarent Russorum animos, et praetextu recuperandae libertatis, atque
profligandi Bojarorum dominatus, ad moliendum res novas solicitarent.
Libet hic suis quaeque temporibus reddere, et quomodo haec omnia inter se
cohaerent, ipso opere conjungere. A. MDCLXVI Bojari iniquo in Nikonem
animo fuerunt et ut dignitatem honoremque amitteret effecerunt. Inde anno
MDCLXVII Stephanus Ratzinus praeparatos rebellioni animos commovit et
tyrannidis viam ingressurus, odium tyrannidis flagitiosissimo conatui suo
obtendit, ratus occasione, dum affulgeret, utendum esse. A. MDCLXX, XVII
Januar. Tzaris filius, quem A. MDCLXVII pater successorem declaraverat,
vivis exemptus est, quod Ratzinus Bojaris crimini dedit, et ut omnia
ipsorum facta in invidiam vocaret, mortis hujus causam nequissime iis
imputavit, speciose locutus, ne pessime facere videretur, cum ulciscendi
Alexeidis animum prae se ferret, atque ad se invitaret alliceretque,
pessimum quemque, et de industria aggregaret sibi similes, quo, eos de
republica tolleret, quibus salvis non posset consequi dominatum.
14—15. Nec
conatu hoc destitit Ratzinus, sed dominatum, quem ab injuria inceperat,
maleficio munire studuit, atque eo consilio magnis itineribus ad Volgam
fluvium, veteribus Rha dictum, cum conjuratis suis contendit. Primum
Tyranni facinus A. MDCLXVIli fuit direptio navium, quae variis mercibus
onustae secundo amne devehebantur; qua praeda audacior factus, urbem Jayk
oppugnavit, atque auxilio destitutam facile ad deditionem compulit; inde
rebus ad longiorem profectionem comparatis, exercitum transduxit usque ad
mare Caspium.et per vim omnia tentavit, mox regressus, ad Volgam rediit,
et quo fortunas Russorum belli more consumeret, oppida et vicos,
praesertim quibus ex piscatu utilitas est, exussit. Mox veluti furore
impulsus, ad extremos Russici imperii fines processit, oppidum Terki
Persiae finitimum occupaturus, ut intelligi eo exemplo posset, Razinum
pertinaci animo Tzaris gratiam repudiasse, neque uni provinciae, sed
omnibus Russiae, ditionibus bellum, intulisse. Haud dubie enim constitutum
habebat, nil usquam relinquere, quod sibi, praesertim a tergo, nocere, et
quoquomodo esse impedimento posset; id cogitanti, et dominatum ad extremas
Russiae oras proferre cupienti, praeter spem accidit, quod oppidum Terki
cursum victorianim ipsius moraretur, ac se contra vim atque injuriam
animose et fortiter defenderet. Igitur ira incensus ex eo loco deduxit
exercitum, prius autem, quam id faceret, circumjecta oppida et vicos
vastavit, plerosque etiam Persas, qui ultimas Russorum regiones accolunt,
per fidem asportandarum mercium et convehendae annonae circumventos, nulla
injuria accepta, oppressit. Ea caede patrata, ad agrum Mediae proximum
pervenit, et nemine prohibente vastandi saeviendique potestatem militibus
fecit, usque dum Russi et Persae contractis, undecunque poterant, auxiliis,
in ejus conspectum venirent, proelium commissuri, si fortunae se
permittere, ac vim sustinere voluisset. Sed quae barbari erat calliditas,
pro tempore et pro re consilium capiebat, atque se opportune recipiebat,
occupatis maris Caspii insulis, quo copias in tuto collocaret, ac
praecaveret, ne quid accideret triste sibi, atque viribus suis diffisus,
admissorum veniam a Tzare petiit, et postquam fidem obsequii jurejurando
astrinxerat, impunitatem assecutus, postea illecebram atque incitamentum
majoris audaciae habuit, et pluribus vitiis ac sceleribus se contaminavit,
quod fictae atque simulatae emendationis indicium Tzari, qui opinione
celerius publici criminis gratiam fecerat, justas poenitendi post causas
dedit. Nam cum ea, quae volebat, impetrasset Ratzinus, Astrachanum se
contulit: ibi, ut militaris officii peritus erat, censu habito, militibus
longo itinere languentibus tempus ad curanda corpora concessit, et quia
perspexerat, crudelitate ab se alienatos esse plurimorum animos,
liberalitate, quam barbari quoque adamant, mutare studuit, et trahere in
suas partes. Quocirca nummos in vulgus sparsit, ratus, ex usu suo id fore,
quatenus Tzari invidiam faceret, et his rebus intestina dissidia fovendo,
milites praesidiarios Tzaris contra Praefectos suos concitaret.
* Cum supra
Stephanum Ratzinum Russiae Catilinam diximus, tum in Germania prope simile
aliquid reperimus, ut documento est Guilielmus Grumbachius, qui superiori
seculo tantos sibi spiritus atque tantam arrogantiam sumsit, ut non modo
Saxoniae, sed etiam toti Germaniae periculum crearet, jamque palam
imperatoris et imperii reverentiam exueret, exitium patriae veluti
Catilina, moliturus, nisi jussu Caesaris, ductuque Augusti et consensu
Johannis Guilielmi, piorum atque constantium Principum captus, meritas
poenas dedisset. Eo vid. historica descriptio susceptae a Caesarea
majestate executionis et necessaria ac vera responsio, anno 1567 et 1568
editae, quarum illa quoque extat apud Simonem Schardium Tom 4, p. 34 seqq.
16. Cum horum
et talium malorum causa fuisset, reversus ad Tanaim, ita exarsit, ut sibi
non temperaret, quin saeviret in honestos innocentesque homines, ac templa,
et quaecunque Deo data dicataque fuerant, diriperet ac violaret, praeterea
sacerdotes e possessionibus suis ejiceret, et nil tam tetrum esset ac
terribile, quod non putaret licere suae crudelitati, cui nec integerrimus
quisque subductus est, nec melior causa sacerdotum fuit, reliqui aut
poenis, aut morte mulctati sunt, si tyranni imperata facere recusassent.
17. Tandem
refecto exercitu, hanc Tzaris sui clementiae ac mansuetudini gratiam
retulit, ut magno impetu eum oppugnaret, et collecta manu loca ad Volgam
sita invaderet; cum vero copiae ad resistendum comparatae appropinquassent,
summa celeritate urbem Zarizam adortus, dolo occupavit, et disjectis, quae
contra eum missae erant, cohortibus, tribunum et plerosque captivos immani
supplicio affecit. Ita nemine contra consistere auso, exercitum ad alias
urbes admovit, et expugnata Tzornojara, praefectum atque multos milites ad
custodiendum oppidum relictos crudelissime interfecit, rebusque ex
sententia firmatis non vanam potiundi Astrachani spem animo concepit. Ea
urbs quondam apud Tataros caput rerum, ac sedes atque domicilium Scythicae
potentiae fuit, cujus praefectus, cum milites pecunia corruptos in officio
continere non posset, hunc annum deditione urbis foedum fecit, et quanquam
strenue pugnando honeste occumbere potuisset, tamen conspiratione
praesidiariorum militum territus, venit in potestatem Razini, qui sacris
operantem comprehendit, ac de eo, non tanquam de hoste, sed tanquam de
infami homine statuit, ut ex turris fastigio praecipitaretur.* Nec id
saevitiae explendae satis erat, sed duos quoque ejus filios, veluti
scelestos homines, mulctavit, et nulla neque aetatis, neque dignitatis
ratione habita, mandavit, ut in omnium conspectu uterque a terra abrepti,
ex pedibus suspenderentur; ne tamen eo poenae genere perirent, alterum
exquisitissimo supplicio excruciatum necavit, alterum fustibus immanissime
verberavit, ut quasi exanimatus jaceret, et vix vivus Metropolitae
traderetur.
18. Sed ita
fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum atque inexorabilem
praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac direptis
mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam et tunc
commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos nec
timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem
adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris
abstinerent, et omnia libidine atque audacia polluentes, foedis.initiis
multo foedissimum exitum significarent.
19. Nec
cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum cuperet,
et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam latissime
propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus, primum duo
navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici haeredis, et
bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi, dolum
adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus, quas
omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injurias defensos vehi.
Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga se
voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum
incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent.
* Cum scenam
hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi rubrum aplustre
habenti Tzaris, quem comminiscebatur, filium, alteri, quam nigrum sericum
distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille rubro holoserico
splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum Principum, quem
injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque dignitate
exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid addamus.
20. Hoc vero
demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus quippe jam in
eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non apparebat, vel
Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua condicione cum esset Ratzinus,
ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret, neque jure, sed
impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur, artibus nihilo
melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque Tzeremissorum
Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late pervagatus, magnam
turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo obnoxias reddidit.
Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit, alii enim caesi,
alii dilapsi sunt; nonnulli in castra perduellium transierunt. Perditis
prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui dissipatis conjuratorum
cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie saucius efferretur, nec
multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem valde perturbaretur,
cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir strenuus, et nulla
condicione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod discrimen cum adiisset
Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi dedit, et quia de summa
rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instructa acie consequi non poterat,
per offensiones civium atque dissidia intestina effectum daret, et
postquam ubique solitudinem fecerat, ad Imperium Tzaricum, cui inhiabat,
callide aditum communiret.
21. Dum haec
cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde dimisit conductos
exploratores, qui quae agerentur Moscuae, renuntiarent, praeterea delegit
perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent, tectis ignem,
ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in extremum
periculum adduceret, tum ut hoc novae seditionis alimentum esset. Nusquam
tunc magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis metus
causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus secreta
aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem tam
exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut
ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia
conturbarentur.
* Earum
regionum populator Ratzinus caedibus, incendiis, rapinis, crudelitate,
suppliciis omnia foedavit. In commentariis rerum Russicarum reperi oppida
Saratoffiam, Samaroffiam, Alatriam, Arsamas, pluresque alias, vicos item
ad Volgam sitos, quorum nomina referre non attinet.
22. Cum iste
rerum status esset, vocabantur in discrimen fortunae, vita, conjuges,
liberi omnium, existimatio inprimis Procerum atque Tzaris honor; nam hoc
ultimi discriminis tempus adventabat, ac documenta instabilis fortunae
Tzari, et summa miscentis Razino praebebat. Vulgi studia Moscuae quoque
diversa erant, pars discurrere et tumultu laetari, pars incusso metu,
prospicere impendens periculum et simul aversari coeperant; nonnulli
oppressos se putabant, priusquam Razini tyrannide opprimerentur, magno
sane calamitatis sensu, qui eo major erat, quod rescivissent, seditionis
socios cum facibus in tecta urbis immissos, jam tum impotenti ira ac
ulciscendi libidine aliquot incendia excitasse. Ipse pro comperto habeo,
quam parum omnes ab exitio abfuerint, ii maxime, qui Tzaris consilia
regebant, quippe in quos omnium factorum invidiam contulit Ratzinus, et
plerosque dedi sibi postulavit, perituros una clade omnes, nisi eos virtus
Dolgoruckae, quem ante alios ad caedem deposcebat, expedivisset.
23. Quamobrem
haec ratio disciplinae et legum firmandarum inventa est, quae severitate
poenarum continetur, et ad hujus gentis quae lenitate atque indulgentia
fere pejor sit, emendationem inprimis pertinebat. Mox accitae sunt copiae,
et praesidium majori numero impositum, ne civitas Razino praeda fieret,
neu anuntiato ejus adventu, indefensa relinqueretur, ac metu perculsa,
venienti portas aperiret, et viam aditumque muniret.
24. Quae
consilia bene ac feliciter Imperatori atque purpuratis evenerunt, sive
territo conscientia sceleris Razino, sive ut securos opportune atque
utilitatis suae causa falleret: nam haud multo post certis condicionibus
cum Tzare agere instituit, sed sero nimis, et postquam omnem gratiam
consumpserat, ut vel postulata ejus, qui summam rerum ad se transferre
coepisset, audire ingratum, expendere intutum, admittere exitiosum
videretur.
25. Itaque
copiis cum summo imperio praepositus est Dolgoruka, ut res turbatas
componeret, et proelio cum Ratzino decertaret; si vinceret, laudem
habiturum, sin vinceretur, sanguine suo his turbis, quarum invidia in
ipsum conferebatur, parentaturum esse. Nec cessabat Dolgorucka, Russorum
dux, et fortitudine prudentiaque sua fretus, omnia, quae necessaria sibi
forent, tempestive circumspiciebat, atque totis viribus seditiosis obviam
profectus, in itinere quindecim milia, quibus Ratzinus imparem ductorem
reliquerat, feliciter profligabat.Cum enim Razini rationes postularent, ut
vires atque opem conjungeret, et praecaveret, ne dissidiarum causae essent,
graviter errabat, quod, dum periculum moram non ferret, praesentia sua
socios destituisset, atque amissa rei melius gerendae occasione voti sui
non factus esset compos, tum quod ejus legiones inter se discordantes sine
disciplina vagarentur, tum quod Cosacorum excita sedibus suis turba, cum
ducem desideraret, haud arduo labore dissipari posset.
* Pleno nomine
atque titulo Knes Jurg Alexeiwitz Dolgorucka, qui postquam auspicatissimis
initiis vim conjuratorum sustinuit, castris apud oppidum Arsamas positis,
eo totus incubuit, ut primo quoque tempore factio Razini opprimeretur; nec
eo secius communem Russiae causam adjuvit, qui militaris Dolgoruckae
imperii socius erat, Russi Occlonizam vocant, qui diversis congressibus,
fortitudinem suam demonstravit, et conjuratos fudit, et providit, ne
exercitus resque publica caperent detrimentum. Ita ex commentariis actorum
Russicorum didici.
26. Caeterum
summa belli Russici duobus proeliis permissa est: alterum cum summa laude
Germanorum initum est apud oppidum Morasky, in quo Russi equidem terga
vertere necesse habuissent, atque jam tum paulatim ex pugnae loco
recedebant, nisi ipsis Germani equites subsidio venissent, et in
confertissimam rebellium partem irruptione facta, ordinibusque eorum
disturbatis, in fugam avertissent: occisorum numerus ingens fuit, et
captivi quoque omnes trucidati; alterum prope oppidum Lysko commissum est,
in quo omne robur rebellium cecidit, et non tam exercitus, quam incondita
turba pugnavit, hoc uno formidabilis, quod saluti suae desperasset.
Praeterquam enim quod horribilis edita est strages, ii quoque, qui vivi in
potestatem victoris pervenerant, ad atrocissima supplicia reservati,
perduellionis poenas dederunt: alii in crucem acti, alii telis confixi,
multi immisso in femora harpagone, foedissime perierunt; demum in nullos
gravius consultum est, quam in Cosacos Morduinos, nisi quod et mulier
quaedam igni cremata est, quod sacrum ordinem, in quem ascripta fuerat,
habitu atque instituto militari mutavisset. Reliquos, quos fuga abstulit,
in suo quemque loco deprehensum, crudelissima morte mactavit, aut si in
solitudines discessissent, fame necavit.
27. Cum talem
exitum rebelles sortiti essent, caput ipsorum Ratzinus in angustias et
loca deserta compulsus est, quem ductor manipulorum Cornelius Jacoloff
blandis verbis compellatum adduxit, ut quia exhaustam belli molem videret,
Tzari supplicaturus secum iret, et causam ipse suam diceret, atque de
injuriis, quas sibi allatas querebatur, referret. Obsequitur monenti
Razinus, diffidens quidem sibi atque rebus suis desperans, sed quod initio
comiter et proxime libertatem haberetur, effectum est industria Cornelii,
ut valido milite stipatus, revera enim custodia erat, Moscuam Ruthenorum
deduceretur.
28. Nondum
urbem attigerat, cum bis mille apparitores ad eum arctius tenendum emissi
sunt: ii compuehensum, et ductis circa collum pedesque catenis, patibulo e
curru prominenti imposuerunt; post eum vinctus constrictusque frater
Frolko incedebat, ejusdem criminis
reus
, et ideo in
vinculis habitus, ut pari poena afficeretur. Ambo cum perducti essent
Moscuam, Razinus quaestioni subjectus, ita constanter vim
tormentorum pertulit, ut licet multis indiciis testimoniisque convictus
esset, tamen sua confessione neque patefactus dici, neque damnatus videri
posset. Cum vero longum esset cognoscere de crimine satis comperto, ex re
imperii visum est, festinato supplicio praecidere occasionem populo initia
causasque rimandi, ne aulae invidia fieret, aut novum Tzari periculum
accerseretur. Quapropter ad locum supplicii cum fratre ductus, audita
capitali sententia, adeo non in melius mutari potuit, ut quoque in
contumacia perseveraverit, neque temere creditum fuerit, eum prorsus sui
oblitum, non de expiandis noxis, neque instanti commutatione, sed tantum
de praesenti ignominia cogitasse.
29. Nam
carnifici traditus, nil dedit comparando ad mortem animo, sed gestibus
iram odiumque praeferentibus testatus est, malle se everti Russiam exitio
alieno, quam liberari suo. Poenam luit palam, et quo majori conficeretur
cruciatu, primo manus, deinde pedes amputati sunt, quos ictus sic excepit,
ut ne gemitu quidem doloris indicium ostenderet, atque tam praefractae
mentis esset, ut neque de contumacia remittere vellet, neque timeret
tristiorem casum, vultu quoque ac voce sui similis, cum mutilatis brachiis
cruribusque fratrem superstitem atque in catenis ductum intuens, cum
fremitu exclamaret: contine linguam canis.* Nam quae invicta
tyranni rabies erat, cum armis non posset, silentio ulcisci mortem suam
statuit, neque tormentis cogi potuit, ut impias artes atque secreta
patrati sceleris aperiret. Quae causa erat, quod in ipso mortis articulo
cum fratre expostularet, et convitium ipsi faceret, ratus, triste sibi et
fratri erubescendum esse, quod quum socius adjutorque sibi hactenus in
omnibus rebus fuisset, nunc mortem contemnere non posset: quia enim
petebat alloquendi Tzaris sibi dari facultatem, hoc sic a barbaro acceptum
est, quasi res atque acta sua, quae reticeri volebat, supplicii metu
enuntiare statuisset. Sed cujusmodi ea fuerint, quae a loco supplicii
abductus, Tzari dixit, non liquido constat, et mihi sufficit, Ratzino
molestum atque grave fuisse, quod, quae fuerit mens sua ac voluntas,
fratrem indicaturum esse non sine causa, nec falso suspicaretur. Ejus post
confessione ita Tzaris flexus est animus, ut illo tempore vitae parceret,
contentus, eum custodia asservasse, qui esset meritus, ut quemadmodum
emendatione animi, ita poena apud posteros a Razino fratre distingueretur.
30. Post haec
Ratzinus adversus tormenta et ipsam necessitatem contumax, ad supplicium
abstractus est, caput manus pedesque acuminatis palis infixa sunt,
reliquus truncus canibus objectus, ac foede laceratus consumptusque, cum
ignominiae ejus, tum exempli aliorum causa, foedum spectaculum praebuit,**
nec meliorem exitum habere debuit, qui desertor sui Imperatoris, et
Patriae hostis Proditorque fuit.