[Russice]
[1] Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod
adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva.
Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis,
quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae
per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur
male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.
[2] Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat,
qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur,
quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeteriit;
quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te
scribis, omnes horas complectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas,
si hodierno manum inieceris.
[3] Dum differtur vita transcurrit. Omnia, Lucili,
aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac
lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult. Et
tanta stultitia mortalium est ut quae minima et vilissima sunt, certe
reparabilia, imputari sibi cum impetravere patiantur, nemo se iudicet
quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne
gratus quidem potest reddere.
[4] Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista
praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit,
ratio mihi constat impensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid
perdam et quare et quemadmodum dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed
evenit mihi quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes
ignoscunt, nemo succurrit.
[5] Quid ergo est? non puto pauperem cui
quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves tua, et bono
tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris, 'sera parsimonia in
fundo est'; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet. Vale.
II. Seneca Lucilio suo
salutem
[1] Ex iis quae mihi scribis et ex iis quae audio bonam
spem de te concipio: non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
Aegri animi ista iactatio est: primum argumentum compositae mentis
existimo posse consistere et secum morari.
[2] Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum
et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis
ingeniis immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere quod in
animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in
peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas
amicitias; idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio
familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt.
[3] Non prodest cibus nec corpori accedit qui statim
sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra
mutatio; non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non
convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile est ut in
transitu prosit. Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non
possis quantum habueris, satis est habere quantum legas.
[4] 'Sed modo' inquis 'hunc librum evolvere volo, modo
illum.' Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi varia sunt et
diversa, inquinant non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad
alios deverti libuerit, ad priores redi. Aliquid cotidie adversus
paupertatem, aliquid adversus mortem auxili compara, nec minus adversus
ceteras pestes; et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die
concoquas.
[5] Hoc ipse quoque facio; ex pluribus quae legi
aliquid apprehendo. Hodiernum hoc est quod apud Epicurum nanctus sum -
soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed
tamquam explorator -: 'honesta' inquit 'res est laeta paupertas'.
[6] Illa vero non est paupertas, si laeta est; non qui
parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi
in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno
imminet, si non acquisita sed acquirenda computat? Quis sit divitiarum
modus quaeris? primus habere quod necesse est, proximus quod sat est.
Vale.
III. Seneca Lucilio suo salutem
[1]
Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde
admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas
ne ipse quidem id facere: ita eadem epistula illum et dixisti amicum et
negasti. Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum
amicum vocasti quomodo omnes candidatos 'bonos viros' dicimus, quomodo
obvios, si nomen non succurrit, 'dominos' salutamus, hac abierit.
[2]
Sed si aliquem amicum existimas cui non tantundem credis quantum tibi,
vehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum
amico delibera, sed de ipso prius: post amicitiam credendum est, ante
amicitiam iudicandum. Isti vero praepostero officia permiscent qui, contra
praecepta Theophrasti, cum amaverunt iudicant, et non amant cum
iudicaverunt. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cum
placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo
loquere quam tecum.
[3] Tu
quidem ita vive ut nihil tibi committas nisi quod committere etiam inimico
tuo possis; sed quia interveniunt quaedam quae consuetudo fecit arcana,
cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaveris,
facies; nam quidam fallere docuerunt dum timent falli, et illi ius
peccandi suspicando fecerunt. Quid est quare ego ulla verba coram amico
meo retraham? quid est quare me coram illo non putem solum?
[4]
Quidam quae tantum amicis committenda sunt obviis narrant, et in quaslibet
aures quidquid illos urit exonerant; quidam rursus etiam carissimorum
conscientiam reformidant et, si possent, ne sibi quidem credituri interius
premunt omne secretum. Neutrum faciendum est; utrumque enim vitium est, et
omnibus credere et nulli, sed alterum honestius dixerim vitium, alterum
tutius.
[5]
Sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui
semper quiescunt. Nam illa tumultu gaudens non est industria sed
exagitatae mentis concursatio, et haec non est quies quae motum omnem
molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
[6]
Itaque hoc quod apud Pomponium legi animo mandabitur: 'quidam adeo in
latebras refugerunt ut putent in turbido esse quidquid in luce est'. Inter
se ista miscenda sunt: et quiescenti agendum et agenti quiescendum est.
Cum rerum natura delibera: illa dicet tibi et diem fecisse se et noctem.
Vale.
IV.
Seneca Lucilio SUO SALUTEM
[1]
Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato
animo et composito possis. Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum
componis: alia tamen illa voluptas est quae percipitur ex contemplatione
mentis ab omni labe purae et splendidae.
[2]
Tenes utique memoria quantum senseris gaudium cum praetexta posita
sumpsisti virilem togam et in forum deductus es: maius expecta cum
puerilem animum deposueris et te in viros philosophia transscripserit.
Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius, puerilitas remanet; et hoc
quidem peior est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec
puerorum tantum sed infantum: illi levia, hi falsa formidant, nos utraque.
[3]
Profice modo: intelleges quaedam ideo minus timenda quia multum metus
afferunt. Nullum malum magnum quod extremum est. Mors ad te venit: timenda
erat si tecum esse posset: necesse est aut non perveniat aut transeat.
[4] 'Difficile
est' inquis 'animum perducere ad contemptionem animae.' Non vides quam ex
frivolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit,
alius se praecipitavit e tecto ne dominum stomachantem diutius audiret,
alius ne reduceretur e fuga ferrum adegit in viscera: non putas virtutem
hoc effecturam quod efficit nimia formido? Nulli potest secura vita
contingere qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos
consules numerat.
[5]
Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi
sic complectuntur et tenent quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et
aspera. Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur
et vivere nolunt, mori nesciunt.
[6]
Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo.
Nullum bonum adiuvat habentem nisi ad cuius amissionem praeparatus est
animus; nullius autem rei facilior amissio est quam quae desiderari amissa
non potest. Ergo adversus haec quae incidere possunt etiam potentissimis
adhortare te et indura.
[7] De
Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et
insolens Parthus; Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere
cervicem, ipse Chaereae praestitit; neminem eo fortuna provexit ut non
tantum illi minaretur quantum permiserat. Noli huic tranquillitati
confidere: momento mare evertitur; eodem die ubi luserunt navigia
sorbentur.
[8]
Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium; ut
potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.
Ita dico: quisquis vitam suam contempsit tuae dominus est. Recognosce
exempla eorum qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi aut dolo:
intelleges non pauciores servorum ira cecidisse quam regum. Quid ad te
itaque quam potens sit quem times, cum id propter quod times nemo non
possit?
[9] At
si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit - eo nempe quo
duceris. Quid te ipse decipis et hoc nunc primum quod olim patiebaris
intellegis? Ita dico: ex quo natus es, duceris. Haec et eiusmodi versanda
in animo sunt si volumus ultimam illam horam placidi exspectare cuius
metus omnes alias inquietas facit.
[10]
Sed ut finem epistulae imponam, accipe quod mihi hodierno die placuit - et
hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est: 'magnae divitiae sunt lege
naturae composita paupertas'. Lex autem illa naturae scis quos nobis
terminos statuat? Non esurire, non sitire, non algere. Ut famem sitimque
depellas non est necesse superbis assidere liminibus nec supercilium grave
et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare
nec sequi castra: parabile est quod natura desiderat et appositum.
[11]
Ad supervacua sudatur; illa sunt quae togam conterunt, quae nos senescere
sub tentorio cogunt, quae in aliena litora impingunt: ad manum est quod
sat est. Cui cum paupertate bene convenit dives est. Vale.
V.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]
Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem
cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseveres sed
etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed
conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae
notabilia sint;
[2]
asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum
argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitionem perversa
via sequitur evita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste
tractetur, invidiosum est: quid si nos hominum consuetudini coeperimus
excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat.
[3]
Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum in quod
solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium
auro argentoque caruisse. Id agamus ut meliorem vitam sequamur quam vulgus,
non ut contrariam: alioquin quos emendari volumus fugamus a nobis et
avertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum
timent ne imitanda sint omnia.
[4]
Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et
congregationem; a qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus ne
ista per quae admirationem parare volumus ridicula et odiosa sint. Nempe
propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra naturam est,
torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem appetere et
cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
[5]
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non
magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non
poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet:
temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes vitam
nostram sed agnoscant.
[6]
'Quid ergo? eadem faciemus quae ceteri? nihil inter nos et illos intererit?'
Plurimum: dissimiles esse nos vulgo sciat qui inspexerit propius; qui
domum intraverit nos potius miretur quam supellectilem nostram. Magnus
ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est
qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non
posse divitias.
[7]
Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum
inveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere. 'Desines'
inquit 'timere, si sperare desieris.' Dices, 'quomodo ista tam diversa
pariter sunt?' Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt.
Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae
tam dissimilia sunt pariter incedunt: spem metus sequitur.
[8]
Nec miror ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri
exspectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa est quod non ad
praesentia aptamur sed cogitationes in longinqua praemittimus; itaque
providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est.
[9]
Ferae pericula quae vident fugiunt, cum effugere, securae sunt: nos et
venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent; timoris
enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat; nemo tantum
praesentibus miser est. Vale.
VI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari; nec hoc
promitto iam aut spero, nihil in me superesse quod mutandum sit. Quidni
multa habeam quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc
ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua quae adhuc
ignorabat videt; quibusdam aegris gratulatio fit cum ipsi aegros se esse
senserunt.
[2]
Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei; tunc
amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae quam
non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius cum qua
homines moriuntur, pro qua moriuntur.
[3]
Multos tibi dabo qui non amico sed amicitia caruerint: hoc non potest
accidere cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit.
Quidni non possit? sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem
magis adversa.
[4]
Concipere animo non potes quantum momenti afferri mihi singulos dies
videam. 'Mitte' inquis 'et nobis ista quae tam efficacia expertus es.' Ego
vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut
doceam; nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam
mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam
inclusam teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni sine socio iucunda
possessio est.
[5]
Mittam itaque ipsos tibi libros, et ne multum operae impendas dum passim
profutura sectaris, imponam notas, ut ad ipsa protinus quae probo et miror
accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit; in
rem praesentem venias oportet, primum quia homines amplius oculis quam
auribus credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et
efficax per exempla.
[6]
Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset: vitae eius
interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret.
Platon et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba plus ex
moribus quam ex verbis Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et
Polyaenum magnos viros non schola Epicuri sed contubernium fecit. Nec in
hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum enim alter
alteri conferemus.
[7]
Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud
Hecatonem delectaverit dicam. 'Quaeris' inquit 'quid profecerim? amicus
esse mihi coepi.' Multum profecit: numquam erit solus. Scito esse hunc
amicum omnibus. Vale.
VII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam. Nondum illi tuto
committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores quos
extuli refero; aliquid ex eo quod composui turbatur, aliquid ex iis quae
fugavi redit. Quod aegris evenit quos longa imbecillitas usque eo affecit
ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis quorum animi ex
longo morbo reficiuntur.
[2] Inimica est multorum conversatio: nemo non
aliquod nobis vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus allinit.
Utique quo maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil
vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc
enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.
[3] Quid me existimas dicere?
avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior? immo vero crudelior et inhumanior,
quia inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus
exspectans et sales et aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano
cruore acquiescant. Contra est: quidquid ante pugnatum est misericordia
fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur;
ad ictum totis corporibus ex positi numquam frustra manum mittunt.
[4] Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant?
non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? quo artes? omnia
ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie
spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et
victorem in aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et
igne res geritur.
[5] Haec fiunt dum vacat harena. 'Sed latrocinium fecit
aliquis, occidit hominem.' Quid ergo? quia occidit, ille meruit ut hoc
pateretur: tu quid meruisti miser ut hoc spectes? 'Occide, verbera, ure!
Quare tam timide incurrit in ferrum? quare parum audacter occidit? quare
parum libenter moritur? Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et
obviis pectoribus excipiant.' Intermissum est spectaculum: 'interim
iugulentur homines, ne nihil agatur'. Age, ne hoc quidem intellegitis,
mala exempla in eos redundare qui faciunt? Agite dis immortalibus gratias
quod eum docetis esse crudelem qui non potest discere.
[6]
Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: facile transitur
ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis
multitudo potuisset: adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus
ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest.
[7]
Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: convictor
delicatus paulatim enervat et mollit, vicinus dives cupiditatem irritat,
malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam affricuit: quid
tu accidere his moribus credis in quos publice factus est impetus?
[8] Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum est: neve
similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles
sunt. Recede in te ipse quantum potes; cum his versare qui te meliorem
facturi sunt, illos admitte quos tu potes facere meliores. Mutuo ista
fiunt, et homines dum docent discunt.
[9] Non est quod te gloria
publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut
disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem:
nemo est qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter
incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum
tui. 'Cui ergo ista didici?' Non est quod timeas ne operam perdideris, si
tibi didicisti.
[10]
Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum quae occurrunt mihi
egregie dicta circa eundem fere sensum tria, ex quibus unum haec epistula
in debitum solvet, duo in antecessum accipe. Democritus ait, 'unus mihi
pro populo est, et populus pro uno'.
[11] Bene et ille, quisquis fuit -
ambigitur enim de auctore -, cum quaereretur ab illo quo tanta diligentia
artis spectaret ad paucissimos perventurae, 'satis sunt' inquit 'mihi
pauci, satis est unus, satis est nullus'. Egregie hoc tertium Epicurus,
cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: 'haec' inquit 'ego non
multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus'.
[12] Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex
plurium assensione venientem. Multi te laudant: ecquid habes cur placeas
tibi, si is es quem intellegant multi ? introrsus bona tua spectent.
Vale.
VIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] 'Tu
me' inquis 'vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum?
ubi illa praecepta vestra quae imperant in actu mori?' Quid? ego tibi
videor inertiam suadere? In hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse
pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit; partem noctium studiis
vindico; non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos
cadentesque in opere detineo.
[2]
Secessi non tantum ab hominibus sed a rebus, et in primis a meis rebus:
posterorum negotium ago. Illis aliqua quae possint prodesse conscribo;
salutares admonitiones,velut medicamentorum utilium compositiones,
litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae
etiam si persanata non sunt, serpere desierunt.
[3]
Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: 'vitate
quaecumque vulgo placent, quae casus attribuit; ad omne fortuitum bonum
suspiciosi pavidique subsistite: et fera et piscis spe aliqua oblectante
decipitur. Munera ista fortunae putatis? insidiae sunt. Quisquis vestrum
tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest ista viscata beneficia
devitet in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos putamus,
haeremus.
[4] In
praecipitia cursus iste deducit; huius eminentis vitae exitus cadere est.
Deinde ne resistere quidem licet, cum coepit transversos agere felicitas,
aut saltim rectis aut semel ruere: non vertit fortuna sed cernulat et
allidit.
[5]
Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum
indulgeatis quantum bonae valetudini satis est. Durius tractandum est ne
animo male pareat: cibus famem sedet, potio sitim exstinguat, vestis
arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta temporis. Hanc utrum
caespes erexerit an varius lapis gentis alienae, nihil interest: scitote
tam bene hominem culmo quam auro tegi. Contemnite omnia quae supervacuus
labor velut ornamentum ac decus ponit; cogitate nihil praeter animum esse
mirabile, cui magno nihil magnum est.'
[6] Si
haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse
quam cum ad vadimonium advocatus descenderem aut tabulis testamenti anulum
imprimerem aut in senatu candidato vocem et manum commodarem? Mihi crede,
qui nihil agere videntur maiora agunt: humana divinaque simul tractant.
[7]
Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula
dependendum. Id non de meo fiet: adhuc Epicurum compilamus, cuius hanc
vocem hodierno die legi: 'philosophiae servias oportet, ut tibi contingat
vera libertas'. Non differtur in diem qui se illi subiecit et tradidit:
statim circumagitur; hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est.
[8]
Potest fieri ut me interroges quare ab Epicuro tam multa bene dicta
referam potius quam nostrorum: quid est tamen quare tu istas Epicuri voces
putes esse, non publicas? Quam multi poetae dicunt quae philosophis aut
dicta sunt aut dicenda! Non attingam tragicos nec togatas nostras - habent
enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias
mediae -: quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet! quam multa
Publilii non excalceatis sed coturnatis dicenda sunt!
[9]
Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem quae modo
fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
alienum est omne quidquid optando evenit.
[10]
Hunc sensum a te dici non paulo melius et adstrictius memini: non
est tuum fortuna quod fecit tuum. Illud
etiam nunc melius dictum a te non praeteribo: dari
bonum quod potuit auferri potest. Hoc
non imputo in solutum: de tuo tibi. Vale.
IX.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] An
merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos qui dicunt sapientem se
ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire.
Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est
animus in patiens.
[2] In
ambiguitatem incidendum est, si exprimere 'apвtheian’ uno verbo cito
voluerimus et impatientiam dicere; poterit enim contrarium ei quod
significare volumus intellegi. Nos eum volumus dicere qui respuat omnis
mali sensum: accipietur is qui nullum ferre possit malum. Vide ergo num
satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem
patientiam positum.
[3]
Hoc inter nos et illos interest: noster sapiens vincit quidem incommodum
omne sed sentit, illorum ne sentit quidem. Illud nobis et illis commune
est, sapientem se ipso esse contentum. Sed tamen et amicum habere vult et
vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat.
[4]
Vide quam sit se contentus: aliquando sui parte contentus est. Si illi
manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus
excusserit, reliquiae illi suae satisfacient et erit imminuto corpore et
amputato tam laetus quam [in] integro fuit; sed <si> quae sibi desunt non
desiderat, non deesse mavult.
[5]
Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico sed ut possit;
et hoc quod dico 'possit' tale est: amissum aequo animo fert. Sine amico
quidem numquam erit: in sua potestate habet quam cito reparet. Quomodo si
perdiderit Phidias statuam protinus alteram faciet, sic hic faciendarum
amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.
[6]
Quaeris quomodo amicum cito facturus sit? Dicam, si illud mihi tecum
convenerit, ut statim tibi solvam quod debeo et quantum ad hanc epistulam
paria faciamus. Hecaton ait, 'ego tibi monstrabo amatorium sine
medicamento, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ama'.
Habet autem non tantum usus amicitiae veteris et certae magnam voluptatem
sed etiam initium et comparatio novae.
[7]
Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum qui
amicum paravit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat iucundius
esse amicum facere quam habere, 'quomodo artifici iucundius pingere est
quam pinxisse'. Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens
oblectamentum habet in ipsa occupatione: non aeque delectatur qui ab opere
perfecto removit manum. Iam fructu artis suae fruitur: ipsa fruebatur arte
cum pingeret. Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
[8]
Nunc ad propositum revertamur. Sapiens etiam si contentus est se, tamen
habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna
virtus iaceat, non ad hoc quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, 'ut
habeat qui sibi aegro assideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi',
sed ut habeat aliquem cui ipse aegro assideat, quem ipse circumventum
hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit
male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum adversum
vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet.
[9]
Hae sunt amicitiae quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa
assumptus est tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes
amicorum turba circumsedet, circa eversos solitudo est, et inde amici
fugiunt ubi probantur; hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu
relinquentium, aliorum metu prodentium. Necesse est initia inter se et
exitus congruant: qui amicus esse coepit quia expedit <et desinet quia
expedit>; placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa
placet praeter ipsam.
[10]
'In quid amicum paras?' Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in
exsilium sequar, cuius me morti et opponam et impendam: ista quam tu
describis negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae
quid consecutura sit spectat.
[11]
Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere
illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri causa?
numquid ambitionis aut gloriae? Ipse per se amor, omnium aliarum rerum
neglegens, animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis
accendit. Quid ergo? ex honestiore causa coit turpis affectus?
[12]
'Non agitur' inquis 'nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam appetenda
sit.' Immo vero nihil magis probandum est; nam si propter se ipsam
expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est. 'Quomodo
ergo ad illam accedit?' Quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec
varietate fortunae perterritus; detrahit amicitiae maiestatem suam qui
illam parat ad bonos casus.
[13]
'Se contentus est sapiens.' Hoc, mi Lucili, plerique perperam
interpretantur: sapientem undique submovent et intra cutem suam cogunt.
Distinguendum autem est quid et quatenus vox ista promittat: se contentus
est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum; ad hoc enim multis illi
rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente
fortunam.
[14]
Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait sapientem nulla re
egere, et tamen multis illi rebus opus esse: 'contra stulto nulla re opus
est - nulla enim re uti scit - sed omnibus eget'. Sapienti et manibus et
oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re;
egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est.
[15]
Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est; hos cupit habere
quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim etiam sine amicis beate.
Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit; domi colitur, ex se
totum est; incipit fortunae esse subiectum si quam partem sui foris
quaerit.
[16] 'Qualis
tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam
coniectus vel in aliqua gente aliena destitutus vel in navigatione longa
retentus aut in desertum litus eiectus?' Qualis est Iovis, cum resoluto
mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura acquiescit sibi
cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit: in se reconditur,
secum est.
[17]
Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est
et ducit uxorem; se contentus <est> et liberos tollit; se contentus est et
tamen non viveret si foret sine homine victurus. Ad amicitiam fert illum
nulla utilitas sua, sed naturalis irritatio; nam ut aliarum nobis rerum
innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis odium est et
appetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest
huic quoque rei stimulus qui nos amicitiarum appetentes faciat.
[18]
Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe
praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet quod Stilbon ille dixit,
Stilbon quem Epicuri epistula insequitur. Hic enim capta patria, amissis
liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus
exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes
fuit, num quid perdidisset, 'omnia' inquit 'bona mea mecum sunt'.
[19]
Ecce vir fortis ac strenuus! ipsam hostis sui victoriam vicit. 'Nihil'
inquit 'perdidi': dubitare illum coegit an vicisset. 'Omnia mea mecum sunt':
iustitia, virtus, prudentia, hoc ipsum, nihil bonum putare quod eripi
possit. Miramur animalia quaedam quae per medios ignes sine noxa corporum
transeunt: quanto hic mirabilior vir qui per ferrum et ruinas et ignes
inlaesus et indemnis evasit! Vides quanto facilius sit totam gentem quam
unum virum vincere? Haec vox illi communis est cum Stoico: aeque et hic
intacta bona per concrematas urbes fert; se enim ipse contentus est; hoc
felicitatem suam fine designat.
[20]
Ne existimes nos solos generosa verba iactare, et ipse Stilbonis
obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit, quam tu boni consule, etiam
si hunc diem iam expunxi. 'Si cui' inquit 'sua non videntur amplissima,
licet totius mundi dominus sit, tamen miser est.' Vel si hoc modo tibi
melius enuntiari videtur - id enim agendum est ut non verbis serviamus sed
sensibus -, 'miser est qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo'.
[21]
Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud
poetam comicum invenies: non
est beatus, esse se qui non putat. Quid
enim refert qualis status tuus sit, si tibi videtur malus '
[22]
'Quid ergo?' inquis 'si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille
multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet?' Non quid
dicat sed quid sentiat refert, nec quid uno die sentiat, sed quid assidue.
Non est autem quod verearis ne ad indignum res tanta perveniat: nisi
sapienti sua non placent; omnis stultitia laborat fastidio sui.
Vale.
X.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge
etiam unum. Non habeo cum quo te communicatum velim. Et vide quod iudicium
meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius
Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset
adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit quid illic solus faceret.
'Mecum' inquit 'loquor.' Cui Crates 'cave' inquit 'rogo et diligenter
attende: cum homine malo loqueris'.
[2]
Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo
est ex imprudentibus qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant,
tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt, tunc cupiditates
improbas ordinant; tunc quidquid aut metu aut pudore celabat animus
exponit, tunc audaciam acuit, libidinem irritat, iracundiam instigat.
Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non
timere indicem, perоt stulto: ipse se prodit.
Vide itaque quid de te sperem, immo quid spondeam mihi - spes enim incerti
boni nomen est -: non invenio cum quo te malim esse quam tecum.
[3]
Repeto memoria quam magno animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena: gratulatus sum protinus mihi et dixi, 'non a summis labris ista
venerunt, habent hae voces fundamentum; iste homo non est unus e populo,
ad salutem spectat'.
[4]
Sic loquere, sic vive; vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum
veterum licet deis gratiam facias, alia de integro suscipe: roga bonam
mentem, bonam valetudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni tu ista vota
saepe facias? Audacter deum roga: nihil illum de alieno rogaturus es.
[5]
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est quod apud Athenodorum inveni: 'tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum
eo perveneris ut nihil deum roges nisi quod rogare possis palam'. Nunc
enim quanta dementia est hominum! turpissima vota dis insusurrant; si quis
admoverit aurem, conticiscent, et quod scire hominem nolunt deo narrant.
Vide ergo ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive cum hominibus
tamquam deus videat, sic loquere cum deo tamquam homines audiant. Vale.
[Russice]