[Russice]
PISCIUM signum, 12-um ultimum Zodiaci symbolum est, quod mortem transitumque ad
aeternitatem repraesentat. Dum de Piscibus dicimus, animadvertendum est eis
proprietates cum omnibus reliquis Zodiaci signis plus minusve communes esse.
Hinc ambiguitas quaedam atque indoles contradictoria. Nihilominus peculiaritates
proprias habent. Non sunt ambitiosi, non appetunt divitias, honores, magistratus,
gloriam, fluminis cursu, ut ita dicam, feruntur libentius. Is autem solus, qui
rerum torrenti resistens progreditur, felicitate et harmonia potiri queat.
Pisces sub Neptuni imperio sunt. Pisces natura benignissimae
tranquillae quietae sunt. Interdum etiam res vitae quotidianae negligent. Dic
eis societatem hodiernam pessum ire aut regimen rei publicae in discrimine esse
gravissimo aut pollutionem oecologicam nos omnes hodie crasve in perniciem
praecipitaturam esse - nihili omnia talia habeant. Paucae admodum res piscium
tranquillitatem perturbare possunt. Non est, ut omnia aequa mente ferunt,
nonnunquam indignati acriter sarcasticeque respondent, levi de causa irati brevi
tempore ad bonitatem pristinam redeunt.
Piscium natura ad artes liberales propensa est. Nonnuquam etiam artes
mathematicas, tecnicas vel cyberneticas exercent (theoretice potius), sed major
eorum pars in artibus liberalibus occupati sunt, aut prope has versantur. Utpote
sunt illuminatores operarii theatrales, vestiarii, instrumentorum musicorum
moderatores, librorum et tabellarum pictores, choreographiae magistri in ludis
etc.
Eorum multi transfigurationis et memoria singulari praediti sunt, si modo
nauseam repetitionum et fatigationem superant, optimi histriones, actores
scaenici actricesque fiunt. Imaginatio eorum opulenta, non absque salis grano,
ac pulchritudinis rerum acre arbitrium eos saepe poetas non gregarios et
scriptores efficiunt. verum judicia criticorum severiora ingenia illa in origine
ipsa supprimere possunt.
Magistri praeclari sunt, qui disciplinam tradendam altissime norunt et scientiam
suam discipulis suis tradere queant. Sunt quoque sorores medicae optimae et
pharmaceutae (i.e. remediorum medicorum opifices), quia sensu misericordiae
pleni sunt aegrotisque ab imo corde condolent. Pisces, qui officio arcariae in
mensa argentaria sive domus mercatoriae capitis munere funguntur, rari admodum
sunt, nam laboris sedentarii seu statarii uno in loco maxime impatientes sunt.
Si autem pinacothecam aliquam inviseris, theatri postscaenium, certamen musicum,
tabernam aliquam nocturnam aut, vice versa, monasterium vel coenobium
religiosorum aliquod - quanto magis extraordinariae ac insolitae res sunt, ut
histrionum vita,ut vita luxuriosa et inordinata, tanto plures Pisces ibi
invenies.
Si Pisces aspicias, imprimis crura formosa atque gracilia oculos feriunt (quod
etiam viris sub hoc signo natis proprium est). Etiam manus eorum exiguae,
fragiles et pulchrae sunt. Rarissime vero niveniuntur quoque inter Pisces aliqui
cum cruribus manibusque solum aratro aptis, id autem phaenomenum rarum est.
Piscium cutis semper fere pellucida atque mollicula est, capilli exiles saepeque
crispi et flavi semper, nigri autem rarissime inveniuntur. Oculi pellucidi,
praeclari, interdum aliquantulum protrusi cum palpebris ponderosis eos
distinguunt.
Pisces raro corporis proceritate excellunt, moventur quasi
natando, non ambulando. Sentiunt involuntarie omne elementum liquidum in sua
proximitate: aquam cum glacie, coffeam, potionem spumantem sive aliquid fortius
et rebus illis attracti sunt. Ut Scorpii et Cancri, sic etiam Pisces potionibus
alcoholicis non sunt addicti, aliqui eorum autem, natura molles et infirmi,
facile in vino solacium malorum omnium reperiunt et eo modo se bene protectos
aestimant. Potatorum portio major inter Pisces invenitur quam inter homines
aliis sub signis natos.
Natura ipsa eis proprium est mundum per "perspicilla rosea"
videre. Si res in vita eorum aliter accidunt ac eis in votis est, se potius
vanis illusionibus consolabunt quam certabunt pro rebus melioribus aut consilia
in praxim convertent.
Omnibus symbolum Piscium notum est: duos enim pisces contrarie directos. Hoc
symbolum haud casu electum est, duas enim vias monstrat ad scopum adipiscendum:
alteram contra torrentem ad finem propositum, alteram secundo flumine sine
aliquo fine praefinito. Piscis contra torrentem enisus, ut Albertus Einstein
e.g., plurima perpetrare queunt et generis humani benefactores fieri possunt;
alii autem, quibus voluntatis vires deficiunt secundo flumine nantes, vasa
cibaria in popina aliqua lavant aut vias urbis a nive sordido purgant.
Pisces saepe somnia mira atque insolita habent, quae fere semper vera
praenuntiant. Si aliquid praesentiant, ita rem eveturam esse scitote. Si vobis
dissuadet iter in aeroplano sive autocineto faciendum, eis potius credendum est.
Pisces sese vita sempiterna frui credentes sanitatem propriam parum admodum
curant, sed valetudo eorum haud robusta est. Brevi tempore fatigati non libenter
medicamentis utuntur, quietem et somnum praeponunt. Metabolismus eorum tardius
est, saepe semisomni ambulant et parum comedunt, quamobrem interdum morbis
ventriculi et intestinorum laborant, jecur imbecillum et pulmones parum robustos
habent, ad refrictiunclas et ad pneumoniam propensi sunt. In casu necessitatis
vires suas colligere possunt et adversam valetudinem superare.
Nullum metallum piscibus est correlatum, flores eis proprii sunt lotus et lilium
aquaticum; lapides eorum duo sunt, nempe amethystus vioacea et smaragdus viridis
pellucida.
Ut jam dictum est, Pisces raro magistratus graves gerunt atque uno eodemque loco
commorantur. Uti homines Aquarii sub signo nati non libenter in officio ab hora
nona matutina usque ad sextam vespertinam sedent. Neptunianus alicui generi
productionis industrialis sive oeconomiae praepositus tam rara avis est, quam
balneator in Oceano Arctico Glaciali.
Sunt autem provinciae vitae, ubi pisces substitui plane non possunt et optimi
directores et moderatores fiunt. Hae sunt: Radiophonia, Telehorasis seu
Televisio et Praeconium. In societate aliqua hujusmodi praepositi officio functi
feliciter ad consilia varia perpetranda aptissimi sunt, quibus semper redundant.
Boni productores, directores theatrales et cinematographici fiunt, ductores
gregum choreographicorum et artificum. Multi eorum clarissimi regentes
symphoniaci ac gregum musicorum popularium dirigentes sunt. Ipsi quoque musicam
saepissime componunt.
Ob suam habilitatem facile arcana psychicae humanae penetrare et nodos
complicatissimos enodare, Pisces optimo cum successu officinas inquisitorias
regunt. Incliti redactores principales fiunt ephemeridum, actorum diurnorum et
periodicorum atque capita domorum editoriarum.
Inter homines inclitos sub signo piscium natos hi sunt:
Joannes Steinbeck, Georgius Washington, Victor Hugo, Henricus Caruso,
Michael-Angelus Buonarotti, Albertus Einstein, Nicolaus Rimskij-Korsakov,
Augustus Renoir, Elisabetha Taylor, Fredericus Chopin, Michael Gorbaczov, Petrus
Jerszov, Samuel Michoels.
Latine reddidit Michael
Poliachev
[Russice]