Lingua Latina Aeterna

Pagina principalis

Latine Anglice Russice Ucrainice

De hoc situ

O Lingua Latina, tu fecisti patriam diversis gentibus unam!

Quid Novi?

Lingua Latina Aeterna ::: Latin a living language

Situs mappa

Ad nos scribe

Ad nos scribe!

Ad elenchum nexum proprium adde

Sectiones

Bibliotheca
Colloquia
Enchiridion
Vocabularia
Nexus
De hoc situ
Carmina latina

Communicatio

Forum
Album hospitum

Wap-situs

De hoc wap-situ

Investigatio


powered by FreeFind

 

Rossia aut Russia?

 

Rossiae historia longa est. Populus enim russicus secundum ultimas explorationes iam ante Christum natum extitit. Sed in litteris antiquis Rossi diversimode appellantur: Rusini, Ros, Hros, Russi, Rousci, Ruzzi, Rusci, Riszi, Ruzi etc.; terram ipsam illorum appellant: Rusinia, Rous', Rus', Rossia, Ruzaramarcha, Reuzen etc. Nemo quippe scit vocaminis eius significamen originemque, sed multi homines id vocamen cum verbo latino "russus" miscent et ferme id vino aut sangvini associant. Patet hoc erroneum esse. Certe inter Rossiae historiam multa bella erant, sed non perpetue Rossi bellabant et non plus quam aliae gentes. Pauci Rossianos russi nominant imperii Sovetici gratia, quandoque imperium illud symbolo suo colorem russum habebat. Sed hoc solum LXX annos durabat, quocirca omnem nationem universim russam nominare non licet.
Officialiter autem iam inde a saeculo XV vocabulum "Rossia" comparuit (nonnulli sapientes existimant hoc vocabulum a flumine Ros' nomine ortum esse, quamquam potest esse inversum). Porro a saeculo XVIII terra ea Imperium Rossicum appellari coepta est. Sed post revolutionem anni MCMXVII pristimen vocamen in RSFSR (Rossicam Soveticam Foederativam Socialisticam Rem publicam) mutatum est. RSFSR, item ut aliae res publicae, pars Unionis (sive Foederationis) Soveticae erat, sed post huius casum Rossiani terram suam nominaverunt vetere vocabulo.
Itaque nunc Rossiani patriam suam "Rossiam" appellant. Poloni autem scribunt "Rosja", Bulgares "Rossia", Ucraini "Rosia", Graeci "Rosia", Iapones "Rosia" eqs. Quia populi ei Rossiae vicinantur, eorum scriptio exemplari servire potest. Rossiae enim Latinistae scribunt Rossia et Rossicus, sed non Russia et Russicus. Incolae etiam se nominant Rossianos aut Russus (populus ipse per historiam suam Rossos aut Russos se nominabant, i.e. inde apparent nos alternationem o/u habere).

Kalegin S.N
(Vox Latina fasc. 145/2001 et MAS 53/2001)

 

wap-site

Amici nostri

Dictionaries Gramota.ru RadugaSlov.Ru Philology.ru Marco Binetti Kappi Latine

Ephemeris
Schola Latina Universalis

top

 

© Poliachev M.P., Poliachev P. M., 2002-2003

Curator hospitii: Constantinus Boyandin

 

  Союз
образовательных сайтов Rambler's Top100 Rambler's Top100

Sursum

Ad nos scribe