Cumque hic facere vellet finem loquendi, subiecit Aurelius
Symmachus: Pergin, Praetextate, eloquio tam dulci de anno quoque edissertare,
antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat
quo ordine vel apud priscos fuerit vel certioribus postea regulis innovatus sit?
Ad quod discendum ipse mihi videris audientium animos incitasse de dierbus mensi
additis disserendo. Tum ille eodem ductu orandi reliqua contexuit. Anni certus
modus apud solos semper Aegyptios fuit. Aliarum gentium dispari numero pari
errore nutabat: et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades
annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis
quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant. Non igitur mirum in hac
varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus
ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis
quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September
November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius
Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur: qui hodieque septimanas
habent Nonas, ceteri quintanas. Septimanas autem habentibus ab Idibus
revertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, verum habentibus quintanas ad
octavum decimum remeabat initium Kalendarum. Haec fuit Romuli ordinatio, qui
primum anni mensem genitori suo Marti dicavit: quem mensem anni primum fuisse
vel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro
numero nominabantur. Huius etiam prima die ignem novum Vestae aris accendebant,
ut incipiente anno cura denuo servandi novati ignis inciperet: eodem quoque
ingrediente mense tam in regia curiisque atque flaminum domibus laureae veteres
novis laureis mutabantur: eodem quoque mense et publice et privatim ad Annam
Perennam sacrificatum itur, ut annare perennareque commode liceat. Hoc mense
mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia
auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut
domini Saturnalibus: illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore
servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent. Secundum mensem
nominavit Aprilem, ut quidam putant, cum aspiratione quasi Aphrilem, a spuma
quam Graeci aphron vocant, unde orta Venus creditur. Et hanc Romuli adserunt
fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae
matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset
Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem
vocemus. Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia
ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo
plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait:
[...]
secundus Veneri dicaretur, quae vim eius quasi benefica
leniret. Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum
domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox
Venerem, id est Taurus, accepit. Et rursus e regione Scorpius ita divisus est,
ut deo esset utrique communis. Nec aestimatur ratione caelesti carere ipsa
divisio: siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior
domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Zugo`V apud Graecos nomen est,
nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia
amicitiasque conponit. Sed Cingius in eo libro quem de fastis reliquit ait
inperite quosdam opinari Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus
dies festus nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus
institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla, ut ceterorum
caelestium, laus celebretur. Cingio etiam Varro consentit adfirmans nomen
Veneris ne sub regibus quidem apud Romanos vel Latinum vel Graecum fuisse, et
ideo non potuisse mensem a Venere nominari. Sed cum fere ante aequinoctium
vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum,
terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia
verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet
terra aperire se in germen incipiant: ab his omnibus mensem Aprilem dici merito
credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ajnqesthriwvn idem mensis
vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant. Non tamen negat Verrius
Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent: cuius rei
causam, qui huic loco non convenit, praetereundum est. Maium Romulus tertium
posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est. Nam Fulvius Nobilior
in fastis quos in aede Herculis Musarum posuit Romulum dicit, postquam populum
in maiores iunioresque divisit, ut altera pars consilio altera armis rempublicam
tueretur, in honorem utriusque partis hunc Maium sequentem Iunium mensem vocasse.
Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud
quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac
maiestate dictus. Cingius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit
uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem
divinam facit: sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam, dicit vocari.
Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes,
quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant. Adfirmant
quidem, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res divina
celebratur terram esse hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in
sacris vocatur: adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus
praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae: et Mercurium ideo illi in
sacris adiungi dicunt, quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus
autem Mercurium vocis et sermonis potentem. Auctor est Cornelius Labeo huic
Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae: et
eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse
confirmat: hanc eandem Bonam Faunamque et Opem et Fatuam pontificum libris
indigitari: Bonam, quod omnium nobis ad victum bonorum causa est; Faunam, quod
omni usui animantium favet; Opem, quod ipsius auxilio vita constat; Fatuam a
fando, quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius vocem edunt quam
attigerint terram. Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis, ideoque
regale sceptrum in sinistra manu ei additum. Eandem alii Proserpinam credunt,
porcaque ei rem divinam fieri, qui segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca
depasta est: alii [...], Boeoti Semelam credunt. Nec non eandem Fauni filiam
dicunt, obsititisseque voluntati patris in amorem suum lapsi, ut et virga myrtea
ab eo verberaretur, cum desiderio patris nec vino ab eodem pressa cessisset:
transfigurasse se tamen in serpentem pater creditur et coisse cum filia. Horum
omnium haec proferuntur indicia, quod virgam myrteam in templo haberi nefas sit,
quod super caput eius extendatur vitis qua maxime eam pater decipere temptavit,
quod vinum in templum eius non suo nomine soleat inferri, sed vas in quo vinum
inditum est mellarium nominetur et vinum lac nuncupetur, serpentesque in templo
eius nec terrentes nec timentes indifferenter appareant. Quidam Medeam putant,
quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque
medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam
ab ingrato viro Iasone perpessa est. Haec apud Graecos [...] dicitur, quam Varro
Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra gunaikwni'tin numquam sit egressa nec
nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa
sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur. Unde et mulieres in Italia
sacro Herculis non licet interesse, quod Herculi, cum boves Geryonis per agros
Italiae duceret, sitienti respondit mulier aquam se non posse praestare, quod
feminarum deae celebraretur dies nec ex eo apparatu viris gustare fas esset:
propter quod Hercules facturus sacrum detestatus est praesentiam feminarum, et
Potitio ac Pinario sacrorum custodibus iussit ne mulierem interesse permitterent.
Ecce occasio nominis, quoniam Maiam eandem esse et terram et Bonam Deam diximus,
coegit nos de Bona Dea quaecumque conperimus protulisse. Iunius Maium sequitur,
aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur,
quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque
hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis
fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit,
sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit. Nam et aedes
Iunoni Monetae Kalend. Iuniis dedicata est. Nonnulli putaverunt Iunium mensem a
Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est
Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte voti reus
fecerit. Hanc deam vitalibus humanis praeesse credunt. Ab ea denique petitur ut
iecinora et corda quaeque sunt intrinsecus viscera salva conservet: et quia
cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi
publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit. Cui
pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis
roborentur. Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense
adultae fabae divinis rebus adhibentur. Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli
ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur,
nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit
nomen, cum non videretur iam quintus esse, sed septimus: sed postea in honorem
Iulii Caesaris Dictatoris legem ferente M. Antonio M. filio consule Iulius
appellatus est, quod hoc mense a.d. quartum Idus Quintiles Iulius procreatus sit.
Augustus deinde est qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur
ex senatusconsulto cuius verba subieci: CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE
SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT. ET TRIUMPHOS TRES IN URBEM INTULERIT. ET
EX IANICULO LEGIONES DEDUCTAE SECUTAEQUE SINT EIUS AUSpicIA AC FIDEM. SED ET
AEGYPTUS HOC MENSE IN POTESTATEM POPULI ROMANI REDACTA SIT. FINISQUE HOC MENSE
BELLIS CIVILIBUS INPOSITUS SIT. ATQUE OB HAS CAUSAS HIC MENSIS HUIC IMPERIO
FELICISSIMUS SIT AC FUERIT. PLACERE SENATUI UT HIC MENSIS AUGUSTUS APPELLETUR.
Item plebiscitum factum ob eandem rem Sexto Pacubio tribuno plebem rogante.
Mensis September principalem sui retinet appellationem: quem Germanici
appellatione, Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat. Sed ubi infaustum
vocabulum ex omni aere vel saxo placuit eradi, menses quoque usurpatione
tyrannicae appellationis exuti sunt: cautio postea principum ceterorum diri
ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina
reservavit. Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam
diximus, annum decem mensium dierum vero quattuor et trecentorum habendum esse
constituit, mensesque ita disposuit, ut quattuor ex his tricenos singulos, sex
vero tricenos haberent dies. Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae
rationibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus
et contra calor hiemalibus proveniret: quod ubi contigisset, tantum dierum sine
ullo mensis nomine patiebantur absumi quantum ad id anni tempus adduceret quo
caeli habitus instanti mensi aptus inveniretur.
XIII.
Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc
inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum
observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos
quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus
extenderetur. Atque his quinquaginta a se additis adiecit alios sex retractos
illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos,
factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit: ac
de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam
bicipitis dei mensem respicientem dicavit Februo deo, qui lustrationum potens
creditur: lustrari autem eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iusta
dis Manibus solverentur. Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus
totidemque mensibus, ut Pompilio placuit, annum suum conputare coeperunt: sed
hoc solo discrepabant, quod menses undetricenum tricenumque numero alternaverunt.
Paulo post Numa in honorem inparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram
parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam
in mensibus singulis praeter unum Februarium inpar numerus servaretur. Nam quia
duodecim menses, si singuli aut pari aut inpari numero putarentur,
consummationem parem facerent, unus pari numero institutus universam putationem
inparem fecit. Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November
December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post
Idus in omnibus a. d. septimum decimum Kalendas conputabatur. Martius vero Maius
Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant. Nonae in his septimanae
erant: similiterque post Idus decem et septem dies in singulis usque ad
sequentes Kalendas putabantur: sed solus Februarius viginti et octo retinuit
dies, quasi inferis et deminutio et par numerus conveniret. Cum ergo Romani ex
hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium
conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. Nam
et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus
ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta
quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et
quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno
nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt,
intercalarent. Id Graeci fecerunt, quoniam erat operosum atque difficile omnibus
annis undecim dies et quadrantem intercalare. Itaque maluerunt hunc numerum
octies multiplicare, et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus
undecim octies conponatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos:
hos dies [...], menses vero [...] appellitabant. Hunc ergo ordinem Romanis
quoque imitari placuit: sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra
ammonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem inparis numeri. Ea re per
octennium convenire numeri [...] que ordo non poterat. Sed nondum hoc errore
conperto [...] octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo,
conputabant dies, alternisque annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque
intercalantes expensabant intercalationibus quattuor. Sed octavo quoque anno
intercalares octo affluebant dies ex singulis quibus vertentis anni numerum apud
Romanos super Graecum abundasse iam diximus. Hoc quoque errore iam cognito haec
species emendationis inducta est. Tertio quoque octennio ita intercalandos
dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis
viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum
numerum creverant. Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est,
quoniam is ultimus anni erat: quod etiam ipsum de Graecorum imitatione faciebant.
Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert
Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit. Verum una re a Graecis
differebant. Nam illi confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario sed
post vicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam
peractis: deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant quinque, post
intercalationem subiungebant: credo vetere religionis suae more, ut Februarium
omni modo Martius consequeretur. Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni
principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae
putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est: quod aperiemus, si
prius ostenderimus cur nundinae vel primis Kalendis vel Nonis omnibus cavebantur.
Nam quotiens incipiente anno dies coepit qui addictus est nundinis, omnis ille
annus infaustus casibus luctuosus fuit: maximeque Lepidiano tumultu opinio ista
firmata est. Nonis autem conventus universae multitudinis vitandus existimabatur,
quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime
celebrabat, quem natalem Servii Tullii existimabat: quia, cum incertum esset quo
mense Servius Tullius natus fuisset, Nonis tamen natum esse constaret, omnes
Nonas celebri notitia frequentabant: veritos [...] qui diebus praeerant, ne quid
nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut Nonae a
nundinis segregarentur. Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est
permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur,
dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a
suspecto die celebritatem averteret nundinarum. Atque hoc est quod quidam
veterum retulerunt non solum mensem apud Romanos verum etiam diem intercalarem
fuisse. Quando autem primum intercalatum sit, varie refertur, et Macer quidem
Licinius eius rei originem Romulo adsignat. Antias libro secundo Numam Pompilium
sacrorum causa id invenisse contendit. Iunius Servium Tullium regem primum
intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet. Tuditanus
refert libro tertio Magistratuum Decemviros, qui decem tabulis duas addiderunt,
de intercalando populum rogasse: Cassius easdem scribit auctores: Fulvius autem
id egisse M'. Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingentesimo
sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico. Sed hoc arguit Varro scribendo
antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio
consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur. Haec de intercalandi principio
satis relata sunt.
XIII.
Verum fuit tempus cum propter superstitionem intercalatio
omnis omissa est: nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis
proferri vel inminui consulto anni dies volebant, modo auctio modo retractio
dierum proveniebat: et sub specie observationis emergebat maior confusionis
occasio. Sed postea C. Caesar omnem hanc inconstantiam temporum vagam adhuc et
incertam in ordinem state definitionis coegit adnitente sibi M. Flavio scriba,
qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit, ut et ordo eorum inveniri
facillime posset et invento certus status perseveraret. Ergo C. Caesar exordium
novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere
consumpsit: eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos
quadraginta tres dies protenderetur. Post hoc imitatus Aegyptios solos divinarum
rerum omnium conscios ad numerum solis, qui diebus tricenis sexaginta quinque et
quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. Nam sicut lunaris annus
mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit,
ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum
se denuo vertit ex quo digressus est: unde annus vertens vocatur, et habetur
magnus, cum lunae annus brevis putetur. Horum Virgilius utrumque conplexus est:
Interea magnum sol circumvolvitur annum.
Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat
dictum, quia veteres an pro circum ponere consuerunt, ut Cato in Originibus:
Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire.
Iulius ergo Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum
trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol lustrat zodiacum, efficerent: et, ne
quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus
ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud
veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies,
idque bissextum censuit nominandum. Dies autem decem, quos ab eo additos diximus,
hac ordinatione distribuit: in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies
inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos: sed neque mensi
Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio
Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id
est dierum singulorum tricenorumque. Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa
constituit, quia nihil in his Iulius mutavit: sed Ianuarius Sextilis December,
quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem
coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae
in undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas
neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato
erat die, novella conperendinatione corrumperet. Sed nec post Idus mox voluit
inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio: sed peractis cuiusque
mensis feriis locum diebus advenis fecit: et Ianuario quidem dies quos dicimus
quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias,
Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres,
Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres,
Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias. Ita factum est ut, cum
omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis
sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum
dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum
decimum haberent reditum Kalendarum. Feriarum tamen cuiusque mensis ordo
servatus est. Nam si cui fere tertius ab Idibus dies festus aut feriatus fuit et
tunc a. d. sextum decimum dicebatur, etiam post augmentum dierum eadem religio
servata est, ut tertio ab Idibus die celebraretur, licet ab incremento non iam a.
d. sextum decimum Kalendas sed a. d. septimum decimum, si unus, a. d. octavum
decimum, si duo sunt additi, diceretur. Nam ideo novos dies circa finem cuiusque
mensis inseruit, ubi finem omnium quae in mense erant repperit feriarum,
adiectosque omnes a se dies fastos notavit, ut maiorem daret actionibus
libertatem: et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis
diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio. Sic annum civilem
Caesar habitis ad lunam dimensionibus constitutum edicto palam posito publicavit.
Et error hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem novum ex ipsa
emendatione fecissent. Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto
quoque anno confecto, antequam quintus inciperet, intercalare: illi quarto non
peracto sed incipiente intercalabant. Hic error sex et triginta annis permansit:
quibus annis intercalati sunt dies duodecim, cum debuerint intercalari novem.
Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim
sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta
et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim
nullo die intercalato devorarentur. Post hoc unum diem secundum ordinationem
Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit, et omnem hunc ordinem
aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandavit.
XV.
Tunc Horus: Die quidem hic, inquit, intercalaris, antequam
quintus annus incipiat, inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit:
sed nihil in illorum mensibus explicandis videtur operosum, quos tricenum dierum
omnes habent: eoque explicitis duodecim mensibus, id est trecentis sexaginta
diebus exactis, tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno
suo reddunt, annectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex
quadrantibus confit. At hic non a primo in ultimum mensis diem ad incrementum
continuum numerus accedit, sed post Kalendas dirigitur in Nonas: inde ad quasdam
Idus deflecti audio: post rursus, ni fallor, immo ut nunc quoque retulisti, in
sequentes Kalendas. Quae omnia quid sibi velint, scire equidem vellem. Nam illud
nec consequi posse me spero, ut vocabula conprehendam quae singulis apud vos
diebus adduntur, dum alios fastos variisque alios nominibus nuncupatis. Nundinas
quoque vestras nescire me fateor: de quibus observatio tam diligens tam cauta
narratur. Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino: a te vero,
Praetextate, discere nec civem puderet. Tunc Praetextatus: Non solum tibi,
inquit, Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem, quibus origo Romana
est, erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes veteres putaverunt.
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observationibus innumeros
auctores cura quaestionis exercuit: et ideo nos quae de his ab omnibus dicta
sunt in unum breviter colligimus. Romulus, cum ingenio acri quidem sed agresti
statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die
quo novam lunam contigisset videri. Quia non continuo evenit ut eodem die semper
appareat, sed modo tardius modo celerius ex certis causis videri solet, contigit
ut, cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius,
pauciores darentur: et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus
casus addixit. Sic factum est ut alii triginta et unum alii undetriginta
sortirentur dies. Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die
repraesentari placuit: et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est
sedecim dies esse numerandos. Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur
dies inter Kalendas suas et Nonas habebat. Hinc aliis quintus a Kalendis dies
aliis septimus Nonas facit. Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra
custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit
mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus
inseruit. Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis
Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia
delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo
nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex
calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae
Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent
pronuntiabat: et quintanas quidem dicto quinquies verbo kalw', septimanas
repetito septies praedicabat. Verbum autem [...] Graecum est, id est voco: et
hunc diem, qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas
vocari. Hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et
classi, quod omnis in eam populus vocaretur. Ideo autem minor pontifex numerum
dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam
oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem
accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque, quid esset eo mense
faciendum. Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium
observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur: sicut apud
Tuscos Nonae plures habebantur, quod hi nono quoque die regem suum salutabant et
de propriis negotiis consulebant. Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies
Itis vocatur, sumptum est. Item autem illi interpretantur Iovis fiduciam. Nam
cum Iovem accipiamus lucis auctorem, unde et Lucetium Salii in carminibus canunt
et Cretenses Diva [...] vocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant, ut diei
patrem. Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis
occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna: quod semper in
plenilunio, id est medio mense, fieri solet: diem igitur, qui vel nocturnis
caret tenebris, Iovis fiduciam Tusco nomine vocaverunt: unde et omnes Idus Iovis
ferias observandas sanxit antiquitas. Alii putant Idus, quod ea die plena luna
videatur, a videndo vidus appellatas, mox litteram v detractam: sicut contra,
quod Graeci [...] dicunt, nos v littera addita videre dicimus. Nonnullis placet
Idus dictas vocabulo Graeco, [...], quod eo die plenam speciem luna demonstret.
Sunt qui aestimant Idus ab ove Iduli dictas, quam hoc nomine vocant Tusci, et
omnibus Idibus Iovi immolatur a flamine. Nobis illa ratio nominis vero propior
aestimatur, ut Idus vocemus diem qui dividit mensem. Iduare enim Etrusca lingua
dividere est: unde vidua, quasi valde idua, id est valde divisa: aut vidua, id
est a viro divisa. Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas
et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas. Quod etiam Laurentes patriis
religionibus servant, qui et cognomen deae ex cerimoniis addiderunt, Kalendarem
Iunonem vocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae
Kalendarum die supplicant. Romae quoque Kalendis omnibus, praeter quod pontifex
minor in curia Calabra rem divinam Iunoni facit, etiam regina sacrorum, id est
regis uxor, porcam vel agnam in regia Iunoni immolat: a qua etiam Ianum Iunonium
cognominatum diximus, quod illi deo omnis ingressus, huic deae cuncti Kalendarum
dies videntur adscripti. Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae
servaverint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes:
vel quia luna per aerem meat, unde et Graeci lunam [Artemin nuncuparunt, id est
ajerovtomin, quod aera secat, Iuno autem aeris arbitra est, merito initia
mensium, id est Kalendas, huic deae consecraverunt. Nec hoc praetermiserim, quod
nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas,
censuerunt. Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt: feriis autem vim cuiquam
fieri piaculare est: ideo tunc vitantur nuptiae, in quibus vis fieri virgini
videtur. Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert
Varro, quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere ius non esset,
ideo magis viduis quam virginibus idoneas esse ferias ad nubendum. Subiciet
aliquis: Cur ergo Nonis, si feriatus dies non est, prohibetur celebritas
nuptiarum? Huius quoque rei in aperto causa est. Nam quia primus nuptiarum dies
verecundiae datur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportet
adipisci et rem facere divinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas
sive post Nonas Idusve ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse
dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro
immolaret quo nefas est sacra celebrari.