|
Quotiescunque stupenda naturaeopera animo perpendo,
Auditores, ea semper opinione ducor, quod nullum eorum tam horribile, nullum tam
infestum et nocens sit, quod non utilitatem, non voluptatem etiam pariat. Ita
enini jucundis adversa divino consilio juncta esse
videntur, ut adversi contemplatione acceptior jucundi usus redderetur. Horremus
aestuantis aequoris fluctus; sed venti, qui id exasperant, onustas opibus naves
ad optata devehunt littora. Intolerabilis plerisque est hiemis nostrae rigor;
nobisque ipsis non raro gravis; verum eodem pestiferi halitus, succique et
morsus virulenti cohibentur. Quamvis autem latent nos saepius profecta ex
adversis commoda, quibus in vita fruimur; nihilo minus tamen vera et magna sunt.
Sic per tot saecula terrorem duntaxat incutiebant mortalibus fulmina, nec aliter
quam flagella irati Numinis timebantur. Verum beata novis naturalium arcanorum
revelationibus aetas nostra hoc solatii nobis nuper attulit, ut plus clementiae,
quam irae coelestis inde effundi scientiae naturalis opera sit intellectum.
Starent nudi montes et campi, sine arborum et herbarum honore, sine florum
splendore, sine fructuum ubertate; non flava Ceres nutantibus aristis plena
sperare horrea sollicitum juberet colonum; omnia haec commodis defuissent, nisi
fulminea electricitate gravidae nubes tardam plantarum germinationem frugifera
pluvia et geniali quadam aura animarent.
Rei veritatem, quae antiquitus, paulum quidem, senibus
agricolis jam suboluerat, artificialis electricitatis efficacia, solertium
naturae scrutatorum manu excitata, per maturationem vegetationis plantarum, ita
explanatam atque demonstratam nobis dedit, ut nullus supersit dubitandi locus.
Cum itaque ex reseratis naturae arcanis tantum oboriatur
lumen, magno solatio et gaudio nostro; praesertim ubi antea latente jucundi
origine, sola adversi obversaretur imago: idcirco fructuosissimum fore existimo,
ut novo argumento, quantum in me situm est, novum addam veritati momentum.
Hunc autem in finem nullam rem magis accommodatam inveni,
quam terrae motum; qui, quamvis lugubris et atrox est, quoque nuper eversas
urbes, desolatas regiones, extinctos fere populos congemuimus; verum tamen non
ad commoda solum nostra, sed etiam ad luxum maxime conducit, producendo, praeter
alia emolumenta plurima, utilissima infinitos ad usus metalla. Id quod praesenti
oratione Vobis ob oculos ponere pro virili allaborabo. Qua in primis praemissa
brevi terrae motuum delineatione et variorum in superficie telluris inde
effectuum, illorum causam materiamque, item locos, ubi reperiuntur metalla,
ultimo genesin eorum ostendam.
Quatuor autem modis terribile hoc et violentum in rerum
natura phaenomenon se exserit. Primo, quando creberrimis succussionibus orto
tremore quatitur terra, cum aedium crepitu, parum damnoso. Secundo, cum
intumescit assurgens, alternoque et perpendiculari motu residet; ubi aedificia
semper eodem situ utcunque tuta sunt. Tertio, fluctuum instar mota superficies
terrae adeo infesta est: diducta quippe nutantibus tectis et palantibus
hominibus inhiat, et saepe cuncta absorbet. Quarto denique, quando secundum
horizontem motus vis integra se impellit. Hic enim subductum tectis subito
solum, ea in aere quasi suspensa deserit, et laxato compaginum nexu, ad ruinam
urget. Varii hi terrae motus non semper simplices contingunt; sed tremor cum
validis vibrationibus saepe incidit, interea comitantur aut etiam praecedunt hoc
phaenomenon semper subterranei mugitus, murmura, atque clamori humano non
absimiles, fragorique armorum soni. Fontes, imo flumina e gremio laborantis
terrae aliquando erumpere; furni, favillae atque flammae individuo comitatu
mortalium terrorem augere solent.
Atque ejusmodi creberrimae vicissitudines docent, terrarum
orbem diversam prorsus faciem, ab ea, quam nunc spectamus, antiquis temporibus
habuisse. Non raro quippe evenit, ut montes excelsi terrae tremore quassati
collabantur, et vasto fissae terrae hiatu desidant; quem locum vel aquae e
gremio terrae scaturientes tandem occupant, vel infusum inundat mare. At contra
in campis novi exsurgunt montes, et fundum maris superas prospiciens in auras
novas format insulas. Haec ab omni aevo naturam operatam fuisse antiquorum
scriptorum fide constat. Notissima sunt eorum testlmonia de mutationibus faciei
terrae, quae apud Plinium in compendium redacta leguntur. [*
* Hist. nat., 1. 2.]
Antiquas vero narrationes recentiora confirmant exempla:
videmus enim novas insulas hoc saeculo in mari natas, quarum clarissima est,
quae inter Cyclades, anno 1707 die 23 Martii, in vicinia insulae Santoriniae
dictae, terrae motu emersa est mari, primo tanquam scopulus; per quatuor autem
sequentes annos ad aliquot milliaria crevit.
Non hic vero prolixus et disertus esse volo in deplorando
Peruani regni capite, celeberrima urbe Lima; non in fato durissimo inclytae
Olisipoonis in animis vestris repraesentando. Quid enim urbium ruinas terrae
motibus eversarum memorem; cum plena sit evidentissimorum documentorum facies
totius terrarum orbis. Ubicunque enim petreos montes ruptos vides; vestigia ibi
terrae motus existere non dubita, eo atrocioris, quo asperioribus horret
rupibus.
Ad tantos effectus perpetrandos sufficientem causam
quaerendo tutius philosophari videntur mihi ii, qui eam in ipsa terra
investigantur, missis Babyloniorum placitis, qui omnia haec vi siderum fieri
existimarunt. Et quamvis Plinius non pauca in eorum favorem videatur
commemorasse; atque ea, quae ex nutatione centri gravium (siqua a reciproca
coelestium corporum actione proficiscitur) hariolari possumus de terrae motu,
prorsus negligenda non sint {fieri enim posse videtur, ut turbata alicubi subito
linea directionis gravium res ponderosae ad novum punctum tendendo vibrentur
validissime), nihilo minus tamen ea sunt in omni disquisitione caeteris
praeferenda, quae rem ipsam antecedunt, comitantur, sequuntur, semper arctissime
juncta. Quam ob rem veram et universalem causam terrae motuum, cum plerisque
fere omnibus antiquis et novis Philosophis agnosco ignem subterraneum.
Hic igitur naturae animus ante omnia se contemplandus
offert, qui ex imis terrae recessibus ubique fere effectus suos in superficiem
telluris, imo in atmosphaeram usque exserit non rara ipse ejusdem comes. Quippe
tot spiraculis evolvitur, quot Vulcanii montes atque flammifera chasmata hiant.
Non autem ardore torridi climatis nimium incitatur; neque rigore gelidarum ad
polos vergentium regionum prorsus coercetur hic intestinus aestus; sed passim
operatur, et foras hic inde viam sibi recludit. Testes sunt circa aequatorem et
intra tropicos ignivomi montes, ut sunt Peruani, et qui Indiam orientalem atque
promontorii Viridis insulas celebrant. In temperatis Aetna, Vesuvius et Lipara,
nec non Cyclades, quae quamvis non continuo aestu, saepe tamen missis flammis ex
fundo quoque maris, clarissime indicant, Tyrrhaenum et Aegaeum mare igni
subterraneo incumbere. Taceo Caspii maris littora, occulto igne incolarum usibus
inservientia, qui etiam inter lares suos, remoto desuper strato humi, focos ad
cibos coquendum paratos eosque continuo ardentes inveniunt. Denique ad polares
circulos primo celebris est Hecla Istlandiae; deinde, quae proxime elapsis
seculis innotuit, insula Mayen dicta. Utroque loco inter aeternam glaciem
ingentes flammae favillae, igniti lapides erumpere solent. Nec multum a frigidis
recedunt Zonis Vulcanii montes Kamtschadici, et qui ab australi America
interventu freti Magellanici avulsi sunt, nomenque terrae imposuerunt igneae.
Omnes quidem ignivomi naturae isti camini luculentissime subterranei ignis vim
declarant; effectus tamen ejus id maxime et fere universim adstruunt. Etenim non
solum calidi et medicati fontes, puteique profundissimi, ad aquas hauriendas et
metalla rimanda improbo hominum labore effossi; imo vero etiam maria vastissima,
atque adeo immensus ipse Oceanus caloris interni indubius est index. Ubique enim
non in locis duntaxat vadosis, verum in profundissimis quoque gurgitibus ingens
piscium multitudo deprehenditur vel ex circumstantiis cognoscitur. Quascunque
enim aquas balenae aut pisces caetacei minores celebrant, eas adhuc minoribus
vesci piscibus, has autem plantis submarinis, aut limo vitam sustentare non est
ambiguum. At plantarum vegetatio et limi mollities calorem fundi marini
requirunt. Ad hunc autem per tot saecula conservandum subterraneus passim ignis
est necessarius. Nam solis radii calorifico motu vix aliquid in profundo
efficere posse verosimillimum est. Insuper Oceanus septentrionalis jugiter
glacie tectus amphibiis diversi generis, quae piscibus vescuntur, abundat, eoque
fundum suum, remota solis actione, calidum satis esse a subterraneo igne
ostendit.
Considerando tantam illius vastitatem, statim ad
cognoscendam materiam, qua fovetur, convertitur animus, eamque ad ignem
concipiendum promptissimam, concepti tenacissimam, eis praesertim in locis, ubi
libero aeri accessus est difficilor, denique in toto globo terrae copiosissimam
expostulat. Quid autem sulphure ad ignem excitandum est promtius, quid ad eundem
alendum et conservandum magis pertinax; cum etiam ubi extinctum videatur,
admisso aere libero et ipso liquescente rursus accendatur, tanto furiosius,
quanto densiores in occluso vapores ejus fuerint collecti? Quae materia
inflammabilis illo copiosior ex visceribus terrae prodit? Nam non solum montium
Vulcaniorum caminis eructatur atque ad fontes calidos et sicca subterranei ignis
spiracula quotidie accumulatur; verum etiam nullum genus minerae aut lapidis
fere invenies, quod frictione odorem sulphuris non edat, eoque praesentiam
illius non arguat.
Mirabitur quis sulphureum subterranei ignis alimentum per
tot saecula, quibus tam multi hiatus flammas excitant, non esse consumptum? At
ex quantitate sulphuris e terrae gremio exacti judicare facile potest, quam
ingens apparatus intus recondatur, ad cujus copiam consumpti ab omni aevo per
montium incendia quantitas adeo exiguam habet rationem.
Hoc tam copiosum subterranei aestus alimentum, jure
meritoque primas in regno minerali obtinet. Etenim nil ad essentiam suam
necessarium vegetabilibus aut animalibus acceptum ferre debet; nec ullum
metallum sine ipso gigni claris indiciis colligitur.
Videtis jam, Auditores, intestini caloris in sinu terrae
fomentum universale, ubique terrarum praesens; et jure jam expectatis, ut Vobis
ostendam ipsam causam, cujus vi tanta sulphurei alimenti exuberantia flammam
concipere cogatur. Ad haec respondeo, intestino motu insensibilium partium in
corporibus, adeoque in sulphure etiam, majorem produci frictionem, propter
validam incumbentium corporum pressionem, quae eo major, quo profundior est
situs corporis pressi. Frictione calorem et ignem excitari potissimum in
sulpliure necesse est; tamque diu perdurare, quam diu continuatur ipsa pressio.
Qui ignis pro varia partium terrae, ad superdciem propius
accedentis, indole plus aut minus viget; et copiosiore pabulo nutritus foras
prorumpit, aut eo consumpto emortuus exstinguitur, vel contraria vi repressus
cohibetur; donec novo sulphuris fomento ex imis subterraneis anfractibus
subministrato (quod per sublimationem sulphuris facile fieri potest) rursus
vires resumit et superas in auras flammas et terrorem emittit.
Calorem igitur atque ignem in gremio terrae vigere continuo
affatim intelleximus. Videndum porro incumbit, utrum ibidem contrarium frigus
atque gelu habeat locum. Equidem vastissimi Sibiriae tractus, qui glacialem
praesertim Oceanum spectant; aeque ac illi amplissimi campi, montis altissimi
constituentes fastigium, quo Chinarum Imperium a Sibiria separatur, infra duos
tresve pedes regelati, media aestate, in ipsa superficie humi, continuo intus
rigent constricti gelu. Licet autem a majore vi hiberni frigoris, quod aestivi
solis exsuperat actionem, id potissimum sit derivandum, quod haec loca ob
viciniam gelidae regionis atmosphaerae, illa propter frigidum clima, coeli
clementia frustrentur; verum tamen ex ratione plus simplici suspicor, latere
quibusdam in locis internam causam subterranei frigoris, quod ad aquam in
glaciem convertendam in ipsa fere superficie telluris sufflciat. Quippe primo
celebre illud antrum ad Vesuntionem (quod etiamnum plerisque inter monstra
naturae numeratur, quibusdam ad vagabundam illam calorificam materiam
demonstrandam arripitur) nobis hic indicat actionem cujusdam subterraneae
causae, quae ingentem copiam glaciei ministrat aestivo praesertim tempore. Cum
enim contra communem opinionem Coissignius observationibus thermometricis
institutis certo affirmaverit, temperiem in illo specu esse constantem semper,
nempe aliquod gradus intra congelationis terminum. Idcirco ratione duce
assequuntur, aestivo tempore aquam pluviam per fornicem specus stillare et in
fundo illius in pyramides glaciales concrescere; contra vero hyberna tempestate
per congelatam terram nullum aquae stillicidium fieri, nullam glaciem nasci.
Effectus isti cum nulli externi aeris actioni tribui queant: subterraneae cuidam
virtuti frigorificae adscribendi sunt. Analogum quiddam huic phaenomeno accepi
nuper a navigatore aliquo, qui multos per annos littora Novae Zemlae et insulas
Spitzbergas frequentavit. Is inter alia memoratu digna mihi retulit, ibi ripas
quorundam fluentorum hoc modo differre, ut aestivo tempore altera herbis
virescat, altera jugi tecta glacie aut nive indurata rigeat; caeteris
circumstantiis utrinque paribus, ut phaenomenon diversae solis actioni imputari
non possit. Unde non vana conjectura colligitur, internum riparum solum caloris
et frigoris subterranei intensitate differre.
His phaenomenis congrue videtur respondere sequens
meditatio, quam ad causam subterranei frigoris reddendam sufficere autumo.
Vidimus superius non solum urbes aut insulas, sed integras regiones motae
hiatibus terrae absorberi. Quid igitur mirum, si quassatis eis locis, qui aut
polari circulo subjecti, aut montium arduo supercilio supra terminum gelidae
regionis in .atmosphaera elevati, perpetua glacie constringuntur, tanta illius
moles in sinum fissae terrae olim fuerit recepta; et superingestis terrae
tractibus sepulta a solis fervore prorsus remota? Docuit etiam vulgus
experientia, glaciem in cellis clausam per totam aestatera conservari. Quae cum
viginti orgyas cubicas raro excedat; quantum itaque temporis requiretur ut
liquescat in sinu terrae glaciei multitudo, quae aliquot myriades cubicarum
orgyarum efficit? Saecula equidem multa elabi oportet, antequam excessum
frigoris sui contiguo sibi solo communicaverit, ipso congelato; tandem vero
fecerit aequilibrium, subterraneo calori cesserit, ultimo in aquam resoluta
fuerit. Quam longum adhuc naturae laborem requiritur aevum! Non hominum duntaxat
generationes numerari, sed gentes integras oriri et intercidere interea possunt.
Haec quamvis ita fieri adeo verosimile sit; calorem tamen subterraneum multo
potentiorem esse frigore nemo ibit inficias; cum hoc adventitium a terrae
superficie, et frigidi aeris tantum soboles sit; ille autem indigena, inque suo
regno latissime dominetur.
Post copiosum et inflammabile sulphur offerunt se jam illae
materiae, quae ex vegetabili et animali regno ortae, cum mineralibus inierunt
consortium, postquam gremio terrae fuerint clausae. Ex eorum autem numero primum
locum meretur sal fossilis, qui quamvis inter mineralia numerari solet; verum
tamen vegetabitis atque animalis regni potissimum est progenies. Quod, ut hic
breviter ostendam, primo omnem salem fossilem esse salem marinum, deinde salem
marinum ex vegetabilium et animalium destructione nasci, debeo pro virili
demonstrare.
Ad haec accedenti occurrit, in sale fossili animalia marina
reperiri, manifesto indicio, salem illum ante fuisse fluidum, nempe in copiosa
aqua solutum ita, ut illa ab animalibus coli potuisset. Porro sal fossilis
constat plerumque ex crystallis diversae magnitudinis, figurae cubicae, uti
marinus solet per crystallisationem parari. Quibus, omni remoto dubio,
adstruitur, salem fossilem ex aqua salsa, absumpto humore superfluo, esse
concretum in crystallos, quae eo esse solent majores et solidiores, quo major
copia liquoris salsi et leniore calore fuerit evaporationi exposita. Ejusmodi
chymica naturae operatio per terrae motus facile accidere potest. Etenim surgat
ex fundo maris, ut saepe fit, insula, cum valle arenosa in medio concava, quam
plenam aquae marinae secum evehat, et alte supra libellam oceani constituat. Quo
facto quis dubitabit, aqua dulcis partim per arenam transmissa, partim per auras
dissipata, salem condensari, in solidam formam redigi, et tandem deflua a
circumsitis montibus arena aut humo, vel ejecta ex ignivomis montibus glarea et
cineribus operiri posse. Nec id cum veritate pugnat, in hiatus ruptae terrae, in
fundo maris patentes, salsam infundi aquam, igne interno excoqui, denique motu
elevari, et propiorem superficiei terrae fossilem salem reperiri. Cum itaque
salsedinem maris non a sale fossili, ut plerique crediderunt; sed potius vice
versa hunc ab illa proficisci magis probabile sit; alia quaerenda est equidem
origo, cui mare salem suum debet.
Labori, quem in ea quaerenda impenderunt complures,
supersedere jubet in mixtionem salis communis chymica analysis. Constat enim
illum non secus atque fossilem mixtum esse ex alcali et acido. Alcali salis
communis nihil aliud est quam sal ex cineribus elutus, et pauca terra calcaria,
aut cretacea inquinatus. Acidum autem constat ex acido universali, arsenicale
principium adepto in consortium. Ex his totum, quantus est, salem, terra
marique reperiundum successive commixtum esse, multisque saeculis in tantum
crevisse contendo. At hic quaestionem mihi imminere jam sentio: unde scilicet
tanta copia salis alcalini, unde acidi salini sit depromenda, quae ad tantam
salis marini multitudinem constituendam sufficiat? Verum ego versa vice eodem
jure quaero: quorsum tanta vis salis alcalini, quorsum tanta copia salini acidi
spiritus, quae singula immensa quantitate quotidie generantur, quorsum inquam
deponeretur, nisi immensa maria vastissimo sinu reciperent? Etenim si recte
calculum ponere possemus, quantum ex combustis in. usum totius generis humani
per totam terram lignis, ex incensis silvis, aridis solitudinibus, vicis et
urbibus, quotannis, seu potius quotidie cinerum prodeat, ex cineribus vero salis
alcalini pluvia eluatur, et amnibus ad maria deferatur; fatendum nobis esset,
maria in alcalinum lixivium jam esse conversa. Verum tamen. Divino consilio
corrosiva haec materia obtunditur, altera in consortium admissa, unde ad usus
nostros fit aptior. Etenim ad saturandum illud alcali et salem componendum
sufficit acidum ex fermentatione tot herbarum et foliorum per totum
terrarum orbem, arsenicale vero principium ex putrefactione animalium productum.
Praetereo id, quantum ex innumerorum viventium excreraentis meri salis prodeat.
Illa omnia pluviis eluta ex aere; et superficie terrae ad maria deportentur
necesse est.
Secundum locum inter absorpta obtinent bituminosa corpora,
ut sunt ardesia, lythantrax, pix judaica, petroleum, naphtha, et varia
succinorum genera. Haec omnia ex vegetabili potissimum regno prodiisse, ex
sequentibus patet. Enim vero ardesia nihil aliud est quam humus, quae olim ex
campis fertilibus et sylvis pluvia devecta ad fundum lacuum subsedit. Quibus
exsiccatis et arena adimpletis, longissimo aevo inveterata lapideam prope
duritiem induit. Mirum igitur non est in ardesia vestigia plantarum et ossamenta
lacustrium et fluviatilium piscium petrefacta reperiri, Carbones fossiles
semiustis lignis saepe sibi intermistis, et post combustionem relictis cineribus
et alcalino sale, datoque per destillationem oleo empyreumatico, vegetabilem
suam originem manifesto indicant. Bitumina ipsa vegetabilis regni esse, eorum
gravitas specifica, amaritudo picea non obscure produnt. Genesis ipsorum facile
ex carbonibus fossilibus ostendi potest, qui ex vastissimis suis stratis calore
subterraneo urgente exsudant, pro diversitate materiae circumsitae, diversa
olea, spissa, ut asphaltum, liquida, ut petroleum; quod tantum ad vegetabile
productum, nempe oleum terebinthinae accedit, ut non raro unum pro altero per
errorem sumatur, aut alterum altero adulteretur.
Quo ad succinum spectat, mirari satis non possum, viros
eruditos, magni meriti et nominis, contendisse, illud mineralis regni esse,
nulla ratione habita tot insectorum, quae sylvas incolere solent, foliorumque
diversarum plantarum succino inclusarum, quae singula viva quasi voce opinioni
eorum reclamant atque evidentissime ostendunt, piceae arborum substantiae, cum
liquida esset, insecta et folia adhaesisse et successivo ejusdem tenacissimi
liquoris fluxu obruta et clausa fuisse. Quo autem modo in gremium terrae
pervenerint, quis non assequitur, qui motu terrae tantas mutationes, ut supra
vidimus, non raro contingere novit? Insuper succinum in Borussia reperitur inter
caetera sub strato ligni putridi: nempe illo vetustate corroso, pinguis picea
materia putredini cum inclusis animalculis restitit, et accersito minerali succo
majorem soliditatem obtinuit.
Haec de praecipuis bituminosis sufficiant, et ultimo
prodeant in scenam animalia petrefacta, quae plerosque ita attonitos reddunt ut
sibi persuadere non possint, vera animalia unquam illa fuisse, sed luxuriantis
naturae lusu esse conformata. At qui naturam tam ludicram non esse autumant, ut
exclament,
... Crudelis tu quoque falsis Ludis imaginibus...
sed certissimo criterio animalis regni, empyreumatico oleo,
per destillationem ex petrefactis elicito convicti, vera animalia haec e fundo
maris praecipue terrae motu elevata, obruta, lapideo deinde succo penetrata
induruisse fatentur.
Jam ea habemus, quae ad metallorum genesin explicandam
sufficiant. Eum autem in finem originem illorum demonstrare volui, ut appareat,
quantum animalium et vegetabilium mixta ad metallorum productionem conferant.
Incumbit porro jam nobis, ut locos ipsos, ubi metalla inveniri et fodi solent,
perlustremus; quorum quatuor praecipua genera numerantur. Primas obtinent venae
metallicae, quae sunt nil aliud, quam fissus montium, metallis et aliis
mineralibus referti. Situs eorum est fere in infinitum varius, pro diversa mundi
plaga, proque varia ad horizontem inclinatione. Secundo loco censentur strata
montium metallifera, horizonti propemodum parallela. Ad tertium genus spectant
in montibus minerarum cumuli. Quartum denique genus constituunt minerae subdio
reperiundae, ut sunt arenae auriferae, minera stanni Anglicana, minera ferri
campestris, palustris et lacustris, quibus Patria nostra, nec non Suecia et
Finnia abundant. Omnia ista locorum genera quomodo terrae motu fiant, ratio est
reddenda. Ante haec autem videndum est potissimum, quomodo sint comparata illa
horizontalia strata et venae metalliferae, quaque ratione oriantur.
Quando putei ad aquam hauriendam effodiuntur, diversa
strata occurrere solent. Exempla habemus, quod dolendum est, pauca litteris
consignata, quamvis persaepe accidant. Idcirco convertite, Auditores, animos
vestros ad ripas amplissimomm amnium, quibus praesertim vastissimum hoc imperium
irrigatur, ubi repraesentabunt se Vobis, inter alia attentione digna, illa
praecipitia, quae eluvio aquarum sunt effecta. Quam vario stratorum sibi
incumbentium conspectu oculos detinent! Hinc colores ludunt varietate terrestris
materiae, inde diversa spectatur corporum soliditas; hinc obrutorum lignorum imo
sylvarum, strata constituentium, ex medio monte prominent vestigia; illinc
animalium ossamenta et hominum opera e terrae gremio prospiciunt. Quae omnia ita
sunt consti-tuta, ut nullibi magis natura subterranea adyta quam hic aperire
videatur. Inter ejusmodi stratorum genera ad rem nostram ea magis faciunt, quae
ex lapide arenoso, calcario, item ardesia, lythantrace et ligno petrefacto
constant, et in iis mineras variorum metallorum recondunt. Hujusmodi strata
dantur quam plurima in montibus metallicis. Celebre prae reliquis in Germania
est, quod in Hassia ad Frankenbergarn cuprum et argentum exhibet. Hic enim
jucundissimo spectaculo vidi non solum ligna, sed etiam mergites petrefactas,
cupri vena divites et spicis quibusdam defaecato argento obductis. Sunt autem
alias pleraque ejusmodi strata, quibus venae metallicae, montes interscindentes
solidos, abruptae in profundo desinant. Quamvis autem omnes a superficie terrae
variis ad inferos tendant directionibus; singulae tamen amplius patent deorsum,
ad superiora angustiores, ita ut quam plurimum ad superficiem claudatitur, atque
adeo humo superincumbente lateant; et haec est constans eorum et praecipua
forma. Ejusmodi venae metalliferae montibus sensim declivibus plerumque conditae
reperiuntur. Nimium autem alti et praerupti montes rarissime has divitias
possident, quasqus forte fortuna exserunt, eae tamen sunt semper inconstantes,
nec montem solidum continuo pervadunt; sed abruptae scrutatores frustrare solent
spe lucri. Quantum ad materiam spectat, ex qua venae constant, praeter metalla
primas obtinent lapides, a caetera montis massa discreti, ut sunt quartzum,
silex, spatum, blenda et pleraque alia.
Haec omnia terrae motu parta et producta esse demonstrant
ea, quae proxime sequuntur. Et primo pro magnitudine motuum variat montium moles
et facies. Etenim quo potentior est causa, quoque minor superincumbentis soli
resistentia, eo vastiores fiunt motus, validiores comitantur effectus. Sic enim
accensa ingens sulphuris copia in gremio telluris, vaporibus gravem aera in
cavis recessibus expandendo, urgendoque terram superincurnbentem impellit, et
pro varia directione motusque quantitate variis illam concutit motibus; atque
primo eo loco foras erumpit, quo minorem resistentiam offenderit. Rescissae
superficiei partes, quae leviores sunt, in auras ejaculantur, et circumjacentes
tractus deciduae occupant; quas vero ob ingentem molem impar ponderi flamma
tollere non poterat, collapsae montem formant. Quippe conquassatae vi tanta
pristinum situm non obtinent, sed incomposita ruina accumulatae cava intus
relinquunt spatia. Hinc eminent immanes acervi supra reliquam terrae faciem,
partim fumos, favillam imo lapides ignitos patulo vertice eructantes; partim
suffocato jam olim aestu cavis recessibus sonori. Quamdiu vero flamma intus
viget et jugi aut interrupto incendio flagrant montium viscera; quanta interim
copia diversae materiae inde egeratur, de hoc multorum scriptorum literis
consignata habemus testimonia, quibus arenosae et lapideae inundationes memoriae
sunt proditae. In primis audienda est Ciceronis traditio,* quin cogitemus,
inquit, tenebras tantas, quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas
regiones obscurasse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret". Tam
atrae atque densae arenae et cinerum nubes, delapsae in terram quantam
vegetabilium fecerunt ruinam! Ut eae quoque, de quibus Borellus narrat.
“Praedicta arena postea per tres solidos menses continuo pluit tanta copia, ut
omnes campos per XV milliaria occuparet,. et tanta altitudine, ut vineta et
arbusta omnino tegeret", quod factum est A. 1669. Longum esset enumerare
flammeas omnes inundationes, quibus non solum Aetna et Vesuvius, sed et novi
etiam montes, ut est, qui anno 1538 flammas et arenam emittendo excrevit ad
Puteolos, saepe numero vicinos obruerant agros. Satis igitur et abunde
persuasura habemus, hisce densis, siccis. imbribus subterraneis innumera operiri
corpora, alias superficiem terrae ornantia. Sepeliuntur equidem sylvae inlegrae
prius ignitis lapidibus accensae ut ait Severus: * De Nat. D.. I. 2.
Nam quando ruptis excanduit Aetna cavernis,
Ardebant arvis segetes et mollia culta
Jugera cum dominis, sylvae, collesque virentes.
Quid igitur mirum est, quod strata in gremio terrae
occurrant, quae vegetabilia mineralibus non solum sociata, verum etiam ipsa
quoque lapideam soliditatem adepta contineant. Quippe sub monte superingesto,
qui longissimo tempore ex arena, cineribus et sulphureis materiis, e visceribus
terrae per ignivomi montis chasma ejectis, petream duritiem acquisivit,
penetrata humore lapidifero, mineras illas gignunt, atque extinctas arbores et
segetes partim in forma carbonum fossilium, partim petrefactas et metallis
refertas in se condunt. Aqua enim pluvia, cum montes penetrat, subtilissimas
partes terrestres, ex qiribus lapides coalescunt, solvere assolet, indeque vim
acquirit, alia corpora petrefaciendi, relictis in eorum poris particulis, quas
antea in monte hauserat. Demonstrant id antra plurima et putei atque cuniculi
metallici, ubi lapis stalactites ex lapidea concrescit substantia, quam aqua ex
monte stillans aut sudans sensim deserit.
Videtis jam formam, materiam et genesim stratorum
horizontalium, mineras et alia fossilia gerentium, atque satis intellexistis ad
ea producenda terrae motus violentiores ac eruptionem flammae subterraneae cum
variis internis corporibus requiri; accedamus nunc porro ad venarum
metalliferarum productionem.
Postquam prostratae et arena, cineribus atque aliis e terra
egestis corporibus obrutae sylvae nec non etiam campi extinguuntur; tum decursu
longissimi temporls gliscens in occolto ignis flammas aliquando resuscitare
nititur, aera subito expandit, sub novo strato; unde terra leviter mtumescente
et subsedente motu quatitur. Tandem emisso turgido halitu, gravetn spirante
odorem, et flammis aliquando exardescente, contrahitur in minus spatium; in
strato exesa igne materies deprimitur; superincumbens campus in factam labitur
cavitatem. Hinc valles et montes exigua declivitate exsurgunt, fissuris varia
directione interrupti, quarum praecipuae a terrae superficie ad stratum usque
horizontale pertingunt; reliquis minoribus abruptis, vel sensim evanescentibus.
Quae ubi ita fiunt, subsidentium tractuum pars inferior, quae convexa esse
debet, amplior aperiatur necesse est, superiore superficie concava angustioribus
rimis patente. Unde apparet, cur venae metallorum telluris centrum versus
vastiores, ad superiora strictiores existant, ita, ut raro sub dio appareant.
Interea temporis aqua, quae per montis intestina percolatur et mineralia soluta
secum vehit, in fissus illius penetrat, in iisque petream substantiam stillando
vel exundando ea quantitate relinquit, ut aliquo temporis spatio omnes illas
cavitates occupet. Demonstrantur haec constante experientia fossorum, qui in
puteis, e quibus minerae jam exhaustae erant, novos lapides saepissime
offendunt, quibus non solum ruptae minerae, in acervum congestae,
conglutinantur; verum etiam evacuatae vetustae fodinae denuo oppletae
clauduntur.
Praeter soli depressionem supra memoratam a leni terrae
motu profectam, qua fissurae montium ad venas metalliferas producendas
aperiuntur, fiunt quoque montium depressiones et elevationes insensibilis
decursu temporis. Id autem non in superficie telluris tantum deprehenditur;
verum etiam in gremio terrae, in fodinis per observationes detegitur. Quippe
scissurae vacuae, quibus venae disruptae ad latera detorquentur; item
intercapedines, quae venam a montis massa disjungunt, diversae ab utriusque
natura materiae intercessu, ob oculos ponunt ipsas post ortum venarum extitisse
atque adeo majore diductione fissurarum profundioreque soli depressione successu
temporis partas fuisse.
Descripta locorum metalliferorum genera sine dubio a
motibus terrae proficisci intelleximus. Tertium genus ad eandem causam referri
debere nequit esse dubium. Equidem cumulata minerarum fragmenta in montibus
attento animo perlustrata ipsa cohaerentibus montis, quo inclusa erant, frustis
ope solitarum intercapedinum non obscure declarant, se ex venis, terrae motu
destructis, accumulata, tam indigestum acervum constituisse. Quartum vero genus
constituentes loci, ubi metalla sub dio reperiri solent, utrum terrae niotibus
debeant suam originem, quanquam disceptationi subjectam esse non eo inficias;
verum tamen documenta afferre possum, quibus dubia solvantur necesse est. Etenim
omne aurum, quod minutis granis sub dio reperitur, ex arena pura, vel cum terra
mista, elui solet. Arenam ex lapidibus comminutis extitisse apud Physicos est in
confesso. Hinc auri grana ex vena aurea cum lapidibus vi aliqua naturae abrupta
et arenae interspersa reperiri nemo absonum esse judicabit. Huic autem argumento
vim et pondus addunt fragmenta lapidis quarzi, granis auri adhaerentia,
manifesto indicio defaecatum aurum illud in venis natum fuisse: venae enim, quae
aurum defaecatum ferunt,. quarzo potissimum fere ubique constant. Quod stanni
Anglicani originem attinet, de eo non secus ac de ferri lacustris et palustris
minera judicandum est: nempe ex montibus, quorum viscera his metallis abunde
impraegnata sunt, penetrantibus aquis ipsa devehi in planicies, ubi sensibus
nostris facilius se produnt. Cum vero venae et montes a terrae motu oriantur, ex
his vero minerae auri arenosae, stanni et ferri palustres proficiscantur: patet
ergo generationis metallorum terrae motum principalem esse causam.
His quantum ordo requirebat explicatis restat, ut exponam,
quomodo metalla in stratis et venis nascantur, quidque terrae motus ad genesin
eorura conferat. Ad hoc autem accedenti statim occurrit quaestio, utrum metalla
continuo etiam nunc nascantur; aut potius a mundo condito cum reliquis rebus
creata eadem quantitate persistant, et tantum in venas et strata ex montium
gremio, ubi disseminata sunt, confluant? Multa pro utraque parte argumenta
habemus; iis tamen disceptatio satis solvi non potest, priusquam chymicorum
solertia ex corporibus non metallicis. notabilis quantitas alicujus metalli
producatur; aut unum metallum in alterum, sine omai subreptionis vitio,
transmutaium evidentissime ostendatur. Exstant qnidem dignorum fide virorum
testi-monia, quibus affirmant argentum per repetitam multities fusionem totum in
aurum converti posse, nec non alia hujusmodi, quae assensum priori opinioni
extorquerent; si facili enchiresi pro lubitu ostendi possent. Artificialis enim
metailorum transmutatio argueret etiam naturalem, quae per prolixam et
interruptam in visceribus terrae fusionem effici posset. Quam ob rem missis his
disputationlbus, quae in abditos alchimistarum anfractus abdacere solent, unius
analogiae valido argumento contentus me illa a parte stare fateor, quae etiamnum
metalla gigni affirmat. Quippe ex plurimis
experimentis metalla corpora mixta esse ostenditur;
miscibilia vero eorum prius separatim extitisse, quam mixtio fieret, dubium non
est. Ea vero omnia in metallorum productionein ipsa creatione factam consumpta
fuisse, ut etiam seriori tempori ad eadem opera producenda nihil restitisset,
quis credat? Idcirco metalla ab aliis mixtis eo solum differre, quod non tam
facile in miscibilia resolvi possint, ex quibus ante composita sunt,
perspicimus. At videamus ipsam genesin nietallorum in venis et fodinis; ipsa
signis forte aliquibus nobis innuet, cui sententiae magis adhaerere debeamus.
In primis autem ex communi fossorum consensu et fide
accepimus apparere saepius in puteis et cuniculis halitus quodam, sulphureo et
arsenicali odore graves, iisque exsudatam e monte lapideam substantiam, Sinter
et Gur dictam, impraegnari, ita ut splendidam metallicam formam nacta minerae
nomine salutetur. Haec denique e fodina delata in ustrinam igneque excocta
vapores emittit, qui caminis vel vasis capti in sulphur aut arsenicum
coalescunt. Pars fixa igne fortissimo urgente metalla edit varia. Non raro vero
contingit, ut minerae emisso vapore imo et flamma fulminis instar exiliente in
pulverem collabantur; qui tandem igne tostus nil metalli exhibet. Haec loca
postquam industria sua fossores recluserint, mortuo, ut vocant, metallo
conspecto, se tarde venisse quaeruntur.
Hujusmodi phaenomena considerando, duas inter opiniones
dubius haeret animus, nescius, utrum metalla jam in statu suae mixtionis, an
disjunctis adhuc miscibilibus, per cavos terrae recessus peregrinentur. Prius
equidem asserere non esset absonum, si hae mutationes fierent in ea
profunditate, ubi aer pressione superioris in spatium duplo aut multiplo minus
coerceretur, quo fixa corpora volatilia forte redderet; atque simul caloris aut
ignis potius gradus daretur, quo metalla sulphuri et arsenico juncta per densum
aera evehi possent. Quoniam autem haec non tam alte depressis contingunt in
locis, nec etiam ignis gradus sufficiens tali effectui praesens observatur; ad
soluta miscibilia animi consensuns trahitur. Notum enim est, quam tarde sulphur,
ut et arsenicum igne urgente eleventur; quid, si metalli pondus secum evehere
deberent? Subtiliores ergo multo vapores sint necesse est, qui per montium cava
migrant, quam sulphur et arsenicum. Ipsorum potius miscibilia sunt, quae
communia cum metallicis ex facili per fusionem unione et plerisque aliis
chymicis experimentis agnoscuntur. Quam volatilis sit acidus sulphuris spiritus
et phlogiston, ex vaporibus incensi sulphuris judicare licet. Arsenicum ex acido
salis et terra per id volatili reddita constare analogia cum mefcurio sublimato
nos docet. Dictum autem acidum phlogisto unitum quam (volatile et ad flammam in
libero aere concipiendam idoneum sit, ex phosphori natura colligere licet.
Sed haec jam fusius olim dedimus explicata in dissertatione
de tincturis metallorum; accedamus ad genericas minerarum formas, quibus ex
fodinis depromuntur. Inprimis autem prodeunt metalla cum aliis mineralibus
juncta in minerarum forma; vel prorsus ab omni alienae materiae admixtione
libera: adeoque obryzia seu defaecata audiunt. Minerae Metallorum duplici facie
conspiciuntur; quarum altera, praecipuam partem venarum constituens, est massa
mixta, nullius certae figurae tenax; altera certam aliquam figuram repraesentare
solet. Priori classe comprehenduntur praesertim pyrites aquei dicti, minerae
argenti albae atque rubrae et aliae pleraeque; posteriorem constituunt, quae
crystallorum figuram imitantur; cujus modi sunt marcasitae cubicae; pyritae
globosi; item metalla defaecata, quae quidein rarissime occurrunt; videre tamen
mihi contigit aurum purum, item cuprum obryzium in forma crystallina, aliis
mineralibus adnata, ita, ut concretae cupreae crystalli adliaerentibus aliis
crystallis virentis fluoris, ut vocant, circumsitae essent.
Horum autem sequentes sunt rationes. Metalla in mineranim
forma existentia ob in aequalem quantitatem miscibilium superflua ex sua
mixtione generationis tempore exclusisse, indeque sulphur, arsenicum aut aliud
minerale resultasse. Obryzia per praecipitationem, naturae chymistae opera,
prodiisse inde apparet, quod ea tatitum metalla reperiantur pura, quae
chymicorum artificio ex solutionibus in specie naturali praecipitari solent.
Nimirum aurum et argentum ex sulphure, ope cupri et ferri, accedente gradu ignis
requisito, secernuntur. Mercurius et cuprum ad hanc operationem exposcunt
ferrum. Praeter haec nec metalla, nec semimetalla pura reperiuntur obryzia:
pariter nec arte quoque praecipitata fuisse in sua forma constat. Ab arsenico
defaecatur argentum potissime et cuprum certo gradu ignis; hoc in ustrinis
capillari forma ductile non raro spectatur, variis ludens coloribus, exacti
nempe argentei vestigiis; illud diuturna digestione et perseverante Chymici
patientia, gradu ignis, qui ad arsenicum leviter abigendum exposcitur, in
filamenla trahi solet sequax. Mira hic artis cum natura concordia: cum caetera
metalla vix unquam praeter argentunim et cuprum in ejusmodi fila ducta
reperiantur. Differunt ab his lenibus evaporationibus eae, quibus minerae, ut
supra ostendimus, prorsus destruuntur relicto inani pulvere. Non autem, ut
quidam volunt, accessu volantis arsenici, aut sulphuris, haec fit destructio;
sed eorum potius miscibilibus, quae temperatissimo etiam gradu caloris in
halitus expansa angustissimos poros penetrant, mixtorum homogenea sibi
miscibilia movent, sejungunt et secuni rapiunt.
Unde autem volatilia illa miscibilia, aut si mavis
principia, in cryptas terrae delata, haec, quae dicta sunt, operentur? De
subtilissimo phlogisto et acido dubium non est ex resoluto per subterraneum
ignem sulphure ipsa resultare; de arsenicali principio quaestio exoritur, quod
terrae unitum venenosa semimetalla gignit, de quibus etiam perfecta nietalla
participant. Statim autem dubium solvltur, quam primum salis fossilis sub terra
ingentem copiam reconditam ubique latere consideramus. Etenim ubi subterraneo
igne coquitur; ab alcalina fixa materia, quae admixtas sali argillaceas vel
lapideas particulas adoritur, spiritus acidus liber dimittitur; arsenicale
principium in venas defert.
Hic jam apparet, quantum antmalia et vegetabilia in
metailis gignendis per salem conferant. Confirmatur hoc eo, quod conchilia,
petrefacta plerumque pyrite, eoque arsenicali infarta reperiantur, ob salis
marini forte spiritum, arsenico analogum. Item venae metallicae sunt plerumque
in mediocri profunditate metallo, argento praesertim divites. Quo autem altius
tendunt in gremium terrae, eo sunt pauperiores: quasi in vicinia superficiei
terrestris plus animalis ac vegetabilis balitus offenderent. Hanc autem rem a
dubiis vindicat metallorum reductio, quae ex vitrescentibus cineribus admistione
carbonis animalis atque vegetabilis illa restituit, et splendidam ipsorum formam
reddit. Praesertim vero metalla, arsenicalis principii consortia, animalem
carbonem ad reductionem exposcunt: nempe luna cornua et calces nudam stanni sine
saponaceo carbone formam metallicam tergiversantur recipere.
Vastissimus adhuc restat campus, ubi regnum minerale in
telluris visceribus innumera consideranda sistit, quae sigillatim persequi non
ad scopum nostrum pertinet. Sufficiet ergo, Auditores, ut ea, quae integra
oratione proposita sunt, compendio in conspectum Vestrum producantur; quo brevi
appareat, quantum laborantis motibus intestinis terrae debeant generationem suam
metalla.
Vidimus copiosissimum in illius gremio sulphur, ubique
praesens, quod ad immensum ignem subterraneum perpetuo fovendum, ad terrae
motus, locorum metalliferorum productores, excitandum et ad ipsa metalla
mixtione constituenda sufficiat. Secundo didicimus, salem fossilem, ex
vegetabilibus et animalibus ortum, mari collectum, terra mota absorberi, ut igne
subterraneo coactus spiritum suum acidum arsenicali metallorum miscibili
producendo sufficiat. Tertio denique intellexistis praeter plurima commoda alia,
quae a terrae motu proficiscuntur, pretiosissima metalla ad infinitos usus nobis
impertiri. At inter horum repraesentationem occurrit animis Vestris, Auditores,
horrida quassatae facies terrae. Avertite, avertite animos ab illa Vestros et
super metallorum munera montes ipsos contemplamini, fontibus irriguos, medelam
et refrigerium praebentibus, qui tandem in rivos et amnesconfluunt, oostramet
servorum nobis animantium sitim levant; atque adeo generis humani commoda mutuo
commmiicatu magis reddunt utilia. Perlustrate cogitationibus communem nostram
Patriam beatissimam, ubi cum aliis comparatis regionibus videtis moderatos
naturae effectus, mitiore intestino igne productos. Non Alpibus, aut praeruptis
Pyrinaeis cacuminibus ad aeternam brumam, in frigida regione Atmosphaecae
dominantem, elevantur; non profundis vallibus in paludes et uligines deprimuntur
regiones nostrae; sed acclivitates atque declivitates fertilium camporum, modica
obliquitate explicantur, usibus nostris aptissimae; nec metallorum inopes. Non
hiatibus, venenosos vapores exhalantibus, lacera; sed virentibus agris et sylvis
ornata terrarurn amplitudo salubribus perflatur auris. Non fluctuamus crebris
terrae motibus, qui vix unquam nobis sentiuntur; sed cum terrae quieto gremio,
tum Reipublicae totius pace fruimur. Quam beata est his praerogativis Rossia! At
centuplo facta est beatior non imitandis virtutibus maternae Elisabetae! Etenim
auspicatissimo illius imperio non solum inclyta in re militari ac civili facta
novaque inventa divino favente Numine optimis successibus patriae felicitatem
augent, et orbem terrarum rapiunt in admirationem; verum etiam natura ipsa
optimis illius animi dotibus respondere videtur cumulando nos suis muneribus.
Nam praeter reclusos in sinu terrae illius thesauros jactat Rossia frugum
exuberantiam, et post redditas summo Opifici gratias felicitati autocratoris
suae totum hoc tribuit. Praesertim vero hac solemnitate celebrat consonum nomini
illius suum statum; et respiciens per Europam belli flammas, communi subditorum
voce profatur: ultra mea vota sollicita es de secundis rebus meis, maxima
imperatrix. Locuples, ornata, praeclara, undique tuta oblector. Ego securitatis
plena audio fragorem victricium armorum tuorum. Jam ille arrogantiae plenus
hostis, foederatos tuos ex improviso adortus, retrocedere cogitur, invictas
vires tuas expertus. Coeli favore, tua auctoritate, potentia, legitimo consilio
et ancillante tibi fortuna eris voti compos. Ac post inclytas super inimicos
victorias tuas is, qui terrarum orbem aquis muniit, horribilemque aestum in eo
coercuit, mundi Conditor, domabit belli incendia pluvia coelestis gratiae et
universum suurn pacabit tuo armato ad pacem restituendam exercitu.
|